Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1tur, lucem duntaxat aliquam emittunt, ſimilem illi
quae in lignis putridis, in piſcibus ſale conditis, in gut­
tis aquae marinae, & ſimilibus ſolet apparere.
Ex hoc
enim ſolo, quòd globuli ſecundi elementi à materiâ
primi pellantur, fit lumen, ut ex ſuprà dictis a ſatis
patet.
Cùmque plurium particularum terreſtrium ſimul
junctarum intervalla tam anguſta ſunt, ut ſoli primo
elemento locum dent, etſi fortè hoc primum elemen­
tum non ſatis habeat virium ad ipſas disjungendas,
facilè tamen habet ſati b ad globulos ſecundi elementi
circumjacentes, actione illâ quam pro lumine ſumen­
dam eſſe diximus, impellendos.
Et tales puto eſſe ſtel­
las cadentes; ſaepe enim earum materia humi delapſa,
viſcida & tenax eſſe deprehenditur: quanquam ſanè
non ſit certum, fuiſſe illam ipſam viſcidam materiam,
quae habuit lucem: potuit enim eſſe aliqua tenuis
flamma ei adhaerens.

In iis quae lucent & non
urunt: ut in ſtellis
cadentibus.
30
5
10
15

At in guttis aquae marinae, cujus naturam ſuprà ex­
explicuimus c, facilè eſt videre quo pacto lux excitetur d:
nempe, dum illae earum particulae quae ſunt flexiles,
ſibi mutuò manent implexae, alias quae ſunt rigidae ac
laeves, vi tempeſtatis, alteriuſve cujuſlibet motûs, ex
guttâ excutiuntur, & ſpiculorum inſtar vibratae, facilè
ex ejus viciniâ globulos ſecundi elementi expellunt,
ſicque lucem producunt.
In lignis autem putridis, &
piſcibus qui ſiccari incipiunt, & talibus, non aliunde
lucem oriri puto, quàm quòd in iis dum ſic lucent,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index