Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1hac eadem de cauſa hymni Dithyrambici, poſtquam ad imitationem adhi­
beri cœperunt, vt liberius imitationi inſeruirent, ſtrophis, quibus antea,
plurimum abundabant, priuati ſunt.
cur autem olim ſtrophas habuerint,
quibus modo carent, cauſa eſt, quia olim nobiles viri ſolebant ipſi choros,
choreasque; adire, atque in ipſis tripudiare, ac canere; chori autem, & choreæ
ſtrophas ſemper habuerunt, in choris enim eundem ſemper morem, ac mo­
dum, rithmumuè conſeruant; quapropter difficile erat inuenire multos, qui
certatorio, ac vario ſemper cantu, variaque; imitatione decantarent: talis
enim cantus ſtrophas reijcit: eadem de cauſa modulos enharmonios vte­
bantur in ſuis canticis, quippe qui graues, ac ſeueri erant, neque idonei va­
rijs rationibus, ac moribus.
vnus enim, vt accidit in cantu certatorio can­
tilenam facilius pro libito in omnes partes immutare poteſt, quàm multi,
vt ſolent eſſe in choro.
& certator etiam facilius id præſtat, quam qui eun­
dem ſemper morem, ac modum retinet, quocirca ſimplicius, quod fit per
ſtrophas illi, qui in choris canebant, modulari debuerant; ſtropha enim ſim­
plex eſt, vnoque; tempore, ac menſura ſemper eadem menſuratur.
hæc eadem
cauſa eſt, cur in ſcena nullus, vbi variæ imitationes aguntur, in choro verò,
vbi ſemper eodem tenore proceditur, plurimus ſtropharum vſus ſit: Hiſtrio
namque, quì in ſcena agit, & certator, & imitator ſimul eſt; chorus autem
minus imitatur, hoc eſt ſimplici, atque vniformi ſemper imitatione procedit.
372
Probl. 16. (Qua de cauſa Antiphonum ſuauius est ſymphono? An quia in an­
tiphono manifeſtior est ipſa conſonantia, quàm eùm ad ſymphoniam cantatur: ne­
ceſſe enim eſt in ſymphonia alteram vocem alteri vniſonam eſſe; ita vt duæ in ean­
dem coaleſcentes altera alteram offuſcare poſſit) Per antiphonum intelligit nunc
Ariſt. conſonantiam ex vocibus differentibus conflatam, cuiuſmodi eſt Dia­
paſon, Diapente, & Diateſſaron: per ſymphonum intelligit conſonantiam
ex vocibus eiuſdem intenſionis, ſiue ex vniſonis.
non me latet aliter Muſi­
cos antiphonas, ſymphonas, ac homophonas accipere.
vide Prolæm. lib. 1.
cap. 7. harm.
ſed hoc loco ita accipiendas eſſe, vti dixi, manifeſtum eſt ex
Ariſt. contextu.
Ait igitur ſuauiorem eſſe antiphonarum conſonantiam,
quam vniſonarum; quia ibi conſonantia melius percipitur; nam in vocibus
vniſonis, vox alteri voci conſonans, eundem cum illa edit ſonum, ita vt duæ
in vnam, eandemque; prorſus coaleſcant, ſicque; altera alteram offuſcet, vnde
conſonantia, quæ ex pluribus conſtare debet, non percipitur.
373
Probl. 17. (Cur ſola Diapaſon conſonantia cantatur? ſecundum hanc enim, &
nullam aliam magadare ſolent.
An quod hæc ſola ex fidibus inuicem antiphonis
conſtat?
in antiphonis autem etiamſi alteram tantum canis, idem efficies, voces
enim vtriuſque chordæ vna ſola continet.
ita vt in hac conſonantia, quamuis vox
vna tantum cantetur, tota tamen conſonantia quodammodo canitur.
ita vt in hac
ſymphonia, & vnica voce canente, & duabus, exurgat quodammodo harmonia.
vel vna decantante, altera verò per tibiam ſonante, veluti vnam ambæ, conſtituunt.
propterea in ſola Diapaſon canere ſolemus, quoniam, inquam, voces antiphonæ
vnius, eiuſdemqué chordæ vocem obtinent) Sciendum primò apud veteres vſui
fuiſſe inſtrumentum quoddam muſicum, quod Magadis, & Magas appella­
batur, ad quod ſuas cantilenas canere ſolebant, atque hoc erat μαγαδίζειν
magadiſſare.
Erat autem vnius chordæ tantum, vel vnius vocis, ſi fortè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index