DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Table of figures

< >
< >
page |< < of 288 > >|
119dem rei indicio eſſe poteſt, ſi fuerit
corpus A lapideum, ex quo aliquam eius
partem detrahere quiſpiam voluerit, pu
tá partem anguli B; tunc malleo ferreo
abſq; alio inſtrumento percutiendo in B,
facilè aliquam anguli B partem franget.

quod quidem nullo alio inſtrumento
percuſsionis munere carente, niſi maxi
ma cùm difficultate efficere poterit; ſiue
229[Figure 229]
fuerit vectis, ſiue cochlea, ſiue quoduis aliud huiuſmodi.
quare
percuſsio in cauſa eſt, quo magna ſcindantur pondera.
cùm autem
ſola percuſsio tantam vim habeat, ſi ei aliquod adiiciamus inſtru
mentum ad mouendum, ſcindendumq; accomodatum, admiran
da profectò videbimus.
Inſtrumentum huiuſ
modi cuneus eſt, in quo duo (quantum ad ip­
ſius formam attinet) conſideranda occurrunt.

Alterum eſt, cuneum ad ſuſcipiendam, ſuſtinen
damq; percuſsionem aptiſsimum eſſe; alterum
eſt quòd propter eius in altera parte ſubtilita­
tem facilè intra corpora ingreditur, vt manife
ſtè patet.
Cuneus ergo cum percuſsione ipſius
efficit, vt in mouendis, ſcindendiſq; ponderi­
bus ferè miracula cernamus. 230[Figure 230]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index