Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1rit tibia, ideſt, quod vnicam vocem, & non plures ſimul ederet, quemad­
modum refert Zarlinus; quamuis varias voces ſucceſſiuè poſſet edere.
hoc
enim pacto ad ipſum canentes, Diapaſon cum ipſo facilè effeciſſent.
Notan­
dum præterea Ariſt. ſumere in textu Antiphonum pro ſola Diapaſon.
Quæ­
rit igitur, cur canentes ſoliti ſint per ſolam Diapaſon conſonantiam cane­
re, quod probat ex vſu Magadis, quod vulgò ad cantum adhibere ſolebant,
cùm eo enim omnes in Diapaſon conueniebant.
Cauſam huius in identita­
tem, vt aiunt, vocum, ex quibus Diapaſon conſtat, refert.
quamuis enim non
ſint vniſonæ duæ voces octauam conſtituentes, ſunt tamen eiuſdem naturæ,
& acutior, vt ſupra dictum eſt, reſpectu grauioris eſt eadem cum graui, in
acutiori vocum ordine, quaſi renata.
ob quam adeò perfectam duorum vo­
cum ſimilitudinem fit, vt illarum altera cantata, aut ſonata, altera natura­
liter ad illius præſentiam excitetur, & decantetur: vnde huiuſmodi voces
mutuam obtinent altera alterius vim.
Hinc fit, vt paſſim in agris, ac pra­
tis ipſi meſſores, atque paſtores naturalia quadam harum vocum ſimilitudi­
ne prouocati, ſolam Diapaſon conſonantiam ſuauiter ſimul canentes, ſuos
labores fœliciter fallant.
374
Probl. 18. (Sed cur Solis Antiphonis vocibus hoc ineſt? An quod ſole pari in­
teruallo diſtant à Meſe.
Medietas igitur ſimilitudinem quandam tonorum efficit,
vt ſenſus aurium dicat, quod eadem, & quod ambæ extremæ) Quærit cauſam
tantæ ſimilitudinis inter voces Diapaſon conſtituentes, de qua ſimilitudi­
ne dictum eſt in præcedenti problemate: ait igitur fortè hanc ſimilitudinem
inde prouenire, quod vtraque; illarum duarum vocum, quæ Diapaſon efficiunt,
æquidiſtat à Meſe, ſeu Media: grauis deorſum, acuta verò ſurſum: quare
tot gradus grauitatis grauis obtinebit, quot acuta acuminis, igitur ſimilli­
mæ erunt, & propterea auditus iudicat vnam eſſe, quæ quidem ratio iuxta
ordinem Terpandri, & antiquorum illius æui nullam habet difficultatem, cùm
ſeptem tantum fidibus, quarum media Meſe erat totum Monochordium con­
ſtituerent.
At verò in ordine Lychaonis, & poſteriorum, qui octo chordas
aſſumebant, aliter re ſe haberet.
375
Probl. 19. (Cur non canunt Diapente, & Diateſſaron in Antiphonis? An quod
non eadem conſonandi ratio ijs ineſt, quæ in Diapaſon: in qua vox grauis eundem
habet in grauitate modum, quem acuta in acumine: ita vt, & eadem vox quidem,
& ſimul diuerſa oriatur.
At però in Diapente, & Diateſſaron non ita est, quam­
obrem ſonus vocis oppoſitæ non apparet; non enim eſt idem) Cur in quotidia­
nis cantilenis, in quibus voces non vniſonæ, ſed diuerſæ, ſeu antiphonæ ad­
hibentur, non vtuntur vocibus Diapente, aut Diateſſaron reſonantibus, ſed
tantum, vt antea dictum eſt, Diapaſon.
Ratio, inquit, eſt, quia inter voces
illarum non eſt tanta ſimilitudo, quanta in vocibus Diapaſon conſonantiæ,
in qua vox grauis tanta eſt in grauitate, quanta acuta in acumine; & proin­
de non ita naturaliter, ac facilè ſe produnt, & canuntur, quemadmodum
Diapaſon, vbi vox altera alteram ob naturalem ſimilitudinem prouocat.
376
Probl. 20. (Cur ſi quis, mota Meſe, alijs quamuis omnibus chordis benè con­
ſonantibus, inſtrumento vtatur, non ſolŭ cum ad Meſes ſonŭ peruenerit, ſed etiam
in reliqua melodia, aures anget, modumque incominnum efficient: ſi verò Lycha­
nos, aut alia quæpiam mota fuerit, tunc diſcrimen, aut inconcinnitas ſolum appare-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index