Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1bit, cùm ipſam, quis pulſauerit? An non ratione id optima accidit? quandoqui­
dem optima quæque melodiæ gratia ſæpè Meſe vtuntur: omneſque probi Poetæ cre­
brò ad meſen veniunt: & ſi ab ea diſceſſerint, ad eam ſtatim reuertuntur: nec vllam
aliam toties repetunt.
quemadmodum igitur demptis ex oratione quibuſdam con­
iunctionibus (veluti τὲ, & ἤ) non eſt amplius ſermo græcus; alijs verò detractis
nihil ſermoni detrahitur; eò, quod illis vti ſæpè neceſſe eſt, his verò perrarò.
ſic
etiam ſonus meſes eſt veluti aliorum ſonorum coniunctio, maximeque pulchriorŭ;
propterea eius ſonus ſæpiſſimè aſſumi ſolet) Si quis ea, quæ initio dicta ſunt, pro­
bè tenuerit, facilè ad huius problematis intelligentiam perueniet; per me­
ſen motam intellige de ſuo ſibi conuente ſtatu dimotam, & ideò ab alijs chor
dis diſſonantem.
Idem quærit Probl. 38.
377
Probl. 21. (Cur qui grauius căntant, ſi abſonant deprehendi facilius poſſunt, quă,
qui cantant acutius: nec verò ſecus in rithmis accidit.
euidentiores enim, qui pec­
cant in grauiori.
Vtrum, quòd plus temporis graue obtinet? plus autem plenius à
ſenſu auriŭm percipi poteſt.
Vel quia illud in ampliori tempore agitur, & ideò am­
pliorem etiam ſui ſenſationem exhibet.
Velox autem, & acutŭ facilè ob ſuam ve­
locitatem latitat) Quid eſſet rithmus explicabitur in problemate 27. ſequen­
ti
ait: (Velox autem, & acutum) Cur vox acuta ſit velox, dictum eſt in 1. Top.
cap. 13. reliqua ſunt ſatis clara.
Probl. 22. ex ſe manifeſtum eſt: atque idem cum ſequenti num. 46.
378
Probl. 23. (Cur Nete duplo acutior eſt hypate? An primum, quod cum ner­
uus parte ſui dimidia, & totus ſimul pulſatur, Diapaſon concinentia exultat: quod
pariter in fiſtulis apparet, ſonus enim, qui per medium foramen emergit Diapaſon
cum eo reſonat, qui per totam fiſtulam exit.
In cæteris etiam duplo interuallo Dia­
paſon continetur, nam, & qui tibias perforant, it a eas oſſumunt.
& qui fiſtulas aptè
elaborant, ſumitatem extremam tăntum hypates circumlinunt: netem verò ad vſque
dimidium obturant.
& in Triquetris Pſalterijs, nerui, quorum alter ſit alterius
longitudine duplus, æquè intenti Diapaſon reddunt.
Diapente verò ſeſquialtera
proportione; Diateſſaron autem ſeſquitertio interuallo continetur) Ex ijs, quæ
initio huius tractationis de Monochordij diuiſione, deque; Diapaſon, Diapen­
te
, Diateſſaron conſonantiarum ordine, ac proportione dicta ſunt, perſpi­
cua omnino redduntur omnia, quæ hic quæruntur, & redduntur.
Illud no­
tandum Triquetrum Pſalterium inſtrumentum muſicum fuiſſe, à triangula­
ri figura denominatum, noſtræ forſan Harpæ, perſimile: in quo fides eſſent
eo modo diſpoſitæ, ac intentæ, vt in Harpa.
379
Probl. 24. (Cur ſi quis pſallens netem pulſatam apprehenderit, ſolam Hypa­
tem reſonare videbitur?
An quod tinnitus huius maximè connaturalis eſt ſono il­
lius, illique conſonus.
quia igitur cum ſuo conſimili augetur, hoc ceſſante, ille ſo­
lus apparet ſoni verò alij propter paruitatem euaneſcunt) Cur ſi quis dum pſal­
terium pulſatur, neten pulſatam ſonantem manu apprehenderit, ita vt ſo­
num ipſius interpellet, ſonus ille intermortuus, ac dimidiatus, videbitur ſo­
nus hypates, & non alterius chordæ, quia, vt dictum eſt, hypates, & nete,
Diapaſon reſonant; cuius conſonantiæ voces ſunt eiuſdem naturæ, aut val­
connaturales; imò ſonus hypates duplus eſt ſoni netes.
Interpellato igi­
tur acutioris ſono, reliquus qui ipſi adeò ſimilis eſt meritò videbitur hypa­
tes: ſoni verò aliarum chordarum ob ipſorum paruitatem, quia nimirum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index