Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 64 > >|
1
Hunc igitur motum vis naturalis efficit, modò
nulla quies intercedat.
Vis autem voluntaria motum omnem ciere apta
eſt.
Fortuita verò inordinatum tantùm motum effi­
cit.
Et hæc de variis virium motibus, eorúmque pro­
portione & partibus.
Eſt verò etiam virium partitio quædam, quæ ex
eorum quibus inhærent ſubiectorum diuiſione, aut
alterius ad alterum proportione reſultat.
In ſubie­
ctis enim, quæ ὁμοιομερῆ ſunt, vis naturalis æqualiter
per omnes partes diffuſa eſt: ita vt quæ eſt ratio mo­
lis ad molem ſub eadem figura, eadem ſit vis ad vim:
vt ſi globus alicuius metalli, ad alium globum eiuſ­
dem metalli mole quadruplus ſit, illius quoque pon­
dus
ad huius pondus quadruplum erit.
Hactenus vim conſiderauimus quatenus mouet,
ſupereſt vt eam conſideremus, quatenus mouenti
reſiſtit.
Habet autem locum reſiſtentia, vbi duæ vi­
res contrariæ committuntur: ſi enim vtraque eodem
motu moueat, nulla erit reſiſtentia, ſed altera alteri
addita maiorem vim conſtituet.
Committi autem dicuntur vires, quando ita ap­
plicantur & connectuntur, vt altera nutu ſuo moueri
non poſſit, quin altera contra nutum ſuum mouea­
tur.
Viribus autem ita connexis, accidit vt altera in
alterius ſubiectum agat, & altera in ſubiecto ſuo exi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index