Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615
page |< < of 355 > >|
1leorum ictibus poteſt rithmus fieri: atque adeò cæteris omnibus, quæ in ſuo
motu certis interuallis mouentur; ita vt etiam piſtores ipſi machina ſua il­
la, qua maſſam ſubigunt, rithmum quendam efficere ſoleant.
His porrò mo­
tus ſi in vocibus, ac ſonis muſicis, ſeu in cantilenis exiſtat, præcipuè rithmus
dicitur, quod ſi concinnus ſit, & elegans aures ſuauiter mulcet, animumque;
in varias paſſiones inducit: rithmum hunc, qui in cantilenis eſt, vulgò can­
tores appellant Ariam.
Vnde qui intelligit, quid ſint Ariæ, quæ paſſim can­
tantur, ac ſonantur, facilè etiam quid ſit rithmus, intelliget.
Hic igitur
rithmus miram habet in ſe morum ſimilitudinem, quæ conſiſtit in motu
rithmi, ſeu in ordine interuallorum aptiſſimo, per quæ vox aſcendit, & de­
ſcendit: nullo autem modo conſiſtit in mixtione ſonorum grauium, & acu­
torum; ex hac enim mixtione non rithmus, ſed conſonantia exurgit.
mo­
tus autem omnis fit per aliquam actionem, actio verò omnis eſt morum il­
lius, cuius eſt actio manifeſtatrix.
ex quibus patet, cur in cantilenis rithmi­
cis mores appareant, non autem in cæteris ſenſuum obiectis.
382
Problema 28. (Cur pleræque cantilenæ leges appellantur? An quod homines
priusqué, literas ſcirent, leges cantabant, ne eas obliuione traderent, quod etiam
noſtra ætate Agathyrſis in more eſt.
ergò primas poſteriorum cantilenarum, eodem
appellauerunt nomine, quo omnes ſuperiores vocantur) Agathyrſi populi à Pli­
nio, & Pomponio Mela ſupra paludem Meotidem inter Scythicas nationes
numerantur.
cur autem cantilenæ nonnullæ leges dicerentur, præter ratio­
nem hic ab Ariſtot. allatam, aliam Plutarchus de Muſica affert, vbi ſic ait:
Non enim antiquitus pro libidine cuiuſque, vti nunc, licebat fidibus canere,
nec rithmos, concentusque; transferre; in ipſis namque legibus accommoda­
tam cuique tentionem tuebantur, cuius rei cauſa id nominis inditum erat;
leges enim ſunt vocatæ quoniam præſcriptum, quaſi lege, cautumque; erat, ne
quis pro qualibet, vnam ſpeciem, formamque; tentionis lege ſancitam, tranſ­
grederetur.
hæc ille. fubdit poſtea alias fuiſſe ſimiles illis harmonijs, quas
nunc ſonatas dicimus, fuiſſe tamen ſtatas, ac determinatas numero, quibus
ſolis vti liceret.
Probl. 29. Idem eſt cum præcedenti 27. eadem igitur quoque ſit explicatio.
383
Probl. 30. (Cur neque hypodorium, neque hypophrygium est in tragœdiarum obo­
ro?
An quia non habet antiſtrophon, vtpotè quæ ſcenica ſunt, imitationiqué, accom­
modata) huc pertinent ea, quæ ad cap. 2. lib. 3. Polit. ſcripſi, de tonis, Do­
rio, Phrygio, Lydio.
quibus nunc hæc addo, ex Boetio lib. 4. tonus, ſen mo­
dus erat quædam cantus conſtitutio, ab hypate vſque ad netem, proprio rith­
mo modificata: ita vt modos Dorius alium rithmum, à Phrygio, & reliquis
diſcrepantem haberet.
quilibet preterea modus ſuam certam ſedem in Mo­
nochordio obtinebat, vnde ſequebatur vnum eſſe reliquis omnibus
grauiorem, alium eſſe omnium acutiſſimum, reliquos verò in­
termedios, alijs grauiores fuiſſe, vt in ſequenti figura,
in qua, tanquam in tabella, omnia, quæ de hiſce
modis dici ſolent, perſpicuè licet
intueri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index