30
Contrà autem aqua videtur igni valde adverſa, quia
particulis conſtat non modò craſſiuſculis, ſed etiam
laevibus & glabris: quo ſit, ut nihil obſtet,
globuli ſecundi elementi undique illas cingant & ſe
quantur; atque inſuper flexilibus, quo ſit, ut facilè
ſubeat meatus corporum quae ùruntur & ex iis ignis
particulas accendo, impediat ne alipae igneſcant.
5
Sed tamen nonnulla corpora talia ſunt, ut par
ticulae eorum meatibus immiſſae ignem juvent; quia
inde cum impetu reſilientes, ipſae igneſcunt. Ideò fa
bri carbones foſſiles aquâ aſpergunt. Et aquae parva
copia, ingentibus flammis injecta, ipſas auget. Quòd
etiam ſalia potentiùs praeſtant: cùm enim
particulae rigidae ſint & oblongae, ſpiculorum inſtar in
flammâ vibrantur, & in alia corpora impingentes ma
gnam vim habent ad ipſorum minutias concutiendas:
unde fit, ut metallis liquefaciendis ſoleant adjungi.
10
15
Illa autem quae alendo igni adhiben
tur, ut ligna & ſimilia, conſtant variis particulis, qua
rum quaedam ſunt tenuiſſimae, aliae paullô craſſiores,
&sgradatim aliae craſſiores, & pleraeque ſunt ramoſae,
magnique meatus ipſas interjacent: quo fit ut ignis
particulae, meatus iſtos ingreſſae, primo te
nuiſſimas, ac deinde etiam mediocres, & earum ope
craſſiores celerrimè commoveant; ſicque globulos coe
leſtes, primò ex anguſtioribus intervallis, ac deinde
etiam ex reliquis excutiant; ipſaſque omnes (ſolis
craſſiſſimis exceptis, ex quibus cineres fiunt)
abripiant.