Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
In qua apparet Hypodorium fuiſſe omnium grauiſſimum, quo acutior erat
tono vno Hypophrygius; ſic reliqui præcedentibus erant vel tono, vel ſe­
mitonio acutiores.
literæ T, & S, ſignificant Tonos, & Semitonia, quibus
voces ſingulorum modorum diſtabant.
ex quibus etiam apparet vario or­
dine interualla vnius Modi ſe habuiſſe, atque in alio.
præterea vnumquemque
modum vnius Diapaſon conſtitutionem habuiſſe.
tres illi Hypodorius, Hy­
pophrygius, Hypolydius, ita ſunt appellati, quod collocati eſſent infra Do­
rium, Phrygium, Lydium per vnum Tetrachordum, vt patet in figura.
ſed
vt adhuc melius hanc rem intelligamus, dicendum eſt cum Zarlino lib. 4.
Inſtit.
Modos fuiſſe varias ſpecies cantilenarum proprios rithmos haben­
tes, certo ordine, ac certo carmine, certoque; etiam inſtrumento decantari
ſolitas: denominabantur autem Doriæ, Phrygiæ, &c.
ab illis ſcilicet natio­
nibus, apud quas magis eſſent in vſu.
huiuſmodi modos nos hodie Arias ap­
pellamus, easque; pariter à varijs nationibus denominamus, vt quas dicimus
Spagnolettam, Franceſcam, Græcam, Neapolitanam, Siculam, &c.
De qualitatibus horum modorum plura veteres, ac Zarlinus ipſe citato
loco: nosque; nonnulla ſupra in Politicis diximus.
Quod ad hunc locum ſpe­
ctat, videndum quales eſſent Hypodorius, & Hypophrygius: quod Ariſt. ip­
ſe infra Problem. 49. docet, ait enim, modum hypophrygium animos Lym­
phatis, ſimiles reddere, cogereque; debacchari: Hypodorium verò eſſe mo­
dum magnificum, conſtantem, grauemque.
vtrumque autem fuiſſe variæ imi­
tationi aptum, ideoque; caruiſſe ſtrophis: quæ ad eandem ſemper imitatio­
nem, eundemque; morem tendunt: vt ſupra Probl. 15. explicaui.
ex quibus
intelligere poſſumus Problema præſens; modus ſcilicet Hypodorius, & Hy­
pophrygius à choro Tragœdiarum arcebantur, quia carebant antiſtrophis,
quibus chorus gaudebat; chorus enim non imitabatur varios mores, va­
riosque
; hominum affectus, ſed eodem ſeruato affectu per eaſdem ſtrophas ad
finem vſque perueniebat.
erant autem prædicti duo modi ſcenis idonei, quia
in ſcena varios mores, affectus, & animi paſſiones imitabantur, atque ad eoſ­
dem variè auditorum animos impellebant; ad quod peragendum ipſi erant
idonei teſte Ariſt. citato loco.
cùm præſertim antiſtrophis carerent, quæ ob­
ſiſtere variæ, ac multiplici imitationi poterant.
ſi plura de modis, aut tonis
deſideras, conſule Ptolæm. lib. 2. harm.
Boetium lib. 4. Ioſephum Zarli­
num lib. 4. Inſtit. & lib. 6. Supplem. muſicorum.
Illud nunc occurrit maximè notandam. Veteres non ſolum in choris, ſed
in ipſa ſcena etiam cantare, aut ſonorare ſolitos fuiſſe, quod manifeſtè ap­
paret ex problemate 75. ex 30. præſenti, necnon ex 31. & 49. ſequentibus.
384
Probl. 31. (Cur Phrynicus, cæteriqué, illius ætatis Muſici magis Melopæi erăt?
An quoniam tunc temporis in tragædijs carmine contextis maior erat cantilenarum
vſus) Apud Suidam inter plures Phrynicos, vnus recenſetur patria Athe­
nienſis, & Poeta Tragicus, qui circa Olympiadem 67. floruit: quem puto
hunc eſſe, de quo in hoc problemate agitur.
hic enim Poeta Tragicus quo­
que erat, vt apparet ex illis verbis (in tragœdijs carmine contextis) quod
autem ſimul Muſicus eſſet, non videtur dubium; antiquitus enim, vt rectè
etiam Zarlinus obſeruabit, ijdem erant Poetæ, & Muſici, quod optimè ex
Plutarco dé muſica confirmatur, vbi plures connumerat antiquos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index