DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 288 > >|
122rectam lineam LO, quæ axi cylindri ſit æquidiſtans. ſintq; MN
iuxta cunei verticem I.
Circumuertatur KF, & perueniat ad kP:
dum autem kF erit in kP, tunc TV erit intra pondera MN; ſi­
cut ſupra diximus.
M igitur verſus L mouebitur, & N verſus O.
ſimiliter oſtendetur, dum kP erit in KQ, tunc GH eſſe intra pon­
dera MN; & M erit in X, & N in Z; ita vt XZ ſit æqualis GH.
quare dum kF circumuertitur, ſemper pondus N mouetur verſus
O, & ſuper helicem IRS; M verò ſuper aliam helicem. 235[Figure 235]
Similiter ſi cochlea plures habeat hæ­
lices, vt in ſecunda figura, pondus A,
dum cochlea circumuertitur, ſemper ſu­
per helices BCDEFG mouebitur;
dummodo pondus A aptetur ita vt mo­
ueri non poſsit, niſi ſuper rectam HI ipſi
cylindro æquidiſtantem.
eodem enim
modo, quo ſuper primam mouetur heli
cem, mouetur etiam ſupra ſecundam,
& tertiam, & cætera.
quotcunq; enim
fuerint helices, nihil aliud ſunt, quàm
latus cunei circa idem cylindrum iterum
atq; iterum circumuolutum.
& ſiue co­
chlea fuerit horizonti perpendicularis,
ſiue horizonti æquidiſtans, vel alio mo­
do collocata, nihil refert: ſemper enim
eadem erit ratio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index