20
25
30
Et cùm ejuſmodi particulae, quae ex corpore, quòd
uritur, ſimul egrediuntur, ſunt tam multae ut vim ha
beant globulos coeleſtes ex aliquo aeris vicini ſpatio
expellendi, ſpatium illud flammâ implent. Si verò ſint
pauciores, fit ignis ſine flammâ, qui vel paulatim per
fomitis ſui meatus ſerpit, cùm materiam quam poſſit
depaſcere, ibi nanciſcitur: ut in iſtis funibus ſive elly
chniis quorum uſus eſt in bello ad tormentorum pul
verem incendendum.
CVII.Cur quaedam inflam
mentur, alia non.
mentur, alia non.
5
Vel certè, ſi nullam talem materiam circa ſe habet,
non conſervatur, niſi quatenus incluſus pori corpo
ris cui inhaeret, tempore aliquo eget ad omnes ejus
particulas ita diſſolvendas, ut ſe ab iis poſſit liberare.
Hocque videre eſt in carbonibus accenſis, qui cineri
bus tecti, per multas horas ignem retinent, propter
hoc ſolùm, quàd ille ignis inſit quibuſdam particulis
tenuibus & ramoſis, quae aliis craſſioribus implicatae,
quamvis celerrimè agitentur, non tamen niſi unae poſt
alias egredi poſſunt; ac fortè priuſquam ita egredian
tur, longo motu deteri, & ſingulae in plures alias di
vidi debent.
10
15
20
Nihil verò celeriùs ignem concipit, nec minùs diu
illum conſervat, quàm pulvis tormentarius, ex ſul
phure, nitro, & carbone confectus. Quippe vel ſolum
ſulphur quam-maximè inflammabile eſt, quia conſtat
particulis ſuccorum acrium, quae tam tenuibus & ſpiſ
ſis materiae oleagineae ramulis ſunt involutae, ut per
multi meatus inter iſtos ramulos ſoli primo elemento
pateant. Unde ſit, ut etiam ad uſum medicinae ſulphur
calidiſſimum cenſeatur.
25
30