Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
CVI.
Qualia ſint corpora
quae facilè uruntur.
20
25
30

Et cùm ejuſmodi particulae, quae ex corpore, quòd
uritur, ſimul egrediuntur, ſunt tam multae ut vim ha­
beant globulos coeleſtes ex aliquo aeris vicini ſpatio
expellendi, ſpatium illud flammâ implent.
Si verò ſint
pauciores, fit ignis ſine flammâ, qui vel paulatim per
fomitis ſui meatus ſerpit, cùm materiam quam poſſit
depaſcere, ibi nanciſcitur: ut in iſtis funibus ſive elly­
chniis quorum uſus eſt in bello ad tormentorum pul­
verem incendendum.
CVII.Cur quaedam inflam­
mentur, alia non.
5

Vel certè, ſi nullam talem materiam circa ſe habet,
non conſervatur, niſi quatenus incluſus pori corpo­
ris cui inhaeret, tempore aliquo eget ad omnes ejus
particulas ita diſſolvendas, ut ſe ab iis poſſit liberare.

Hocque videre eſt in carbonibus accenſis, qui cineri­
bus tecti, per multas horas ignem retinent, propter
hoc ſolùm, quàd ille ignis inſit quibuſdam particulis
tenuibus & ramoſis, quae aliis craſſioribus implicatae,
quamvis celerrimè agitentur, non tamen niſi unae poſt
alias egredi poſſunt; ac fortè priuſquam ita egredian­
tur, longo motu deteri, & ſingulae in plures alias di­
vidi debent.
CVIII.
Cur ignis aliquandiu in­
primis ſe conſervet.
10
15
20

Nihil verò celeriùs ignem concipit, nec minùs diu
illum conſervat, quàm pulvis tormentarius, ex ſul­
phure, nitro, & carbone confectus.
Quippe vel ſolum
ſulphur quam-maximè inflammabile eſt, quia conſtat
particulis ſuccorum acrium, quae tam tenuibus & ſpiſ­
ſis materiae oleagineae ramulis ſunt involutae, ut per­
multi meatus inter iſtos ramulos ſoli primo elemento
pateant.
Unde ſit, ut etiam ad uſum medicinae ſulphur
calidiſſimum cenſeatur.
CIX.
De pulvere tormentario
ex ſulphure, nitro &
carbone confecto; ac
primo de ſulphure.
25
30

Nitrum autem conſtat particulis oblongis &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index