DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 288 > >|
123cùm cochlea congruant (eodem enim modo deſcribentur helices
in ſuperficie concauia cylindri, ſicuti fit in conuexa) ſi deinde co­
chlea in ſuis polis firmetur, ſcilicet in ſuo axe, circumuertaturq;;
patet D ad motum circumuerſionis cochleæ quemmadmodum ty
lum moueri.
nec non ſi D in EF firmetur, ita vt immobilis ma
neat, dum circumuertitur cochlea; ſuper helices cylindri D, ad
motum ſuæ circumuerſionis dextrorſum, vel ſiniſtrorſum factæ;
tùm in anteriorem, tùm in poſteriorem partem mouebitur.
cylin­
drus autem D hoc modo accommodatus vulgò mater, ſiue cochleæ
fæmina nuncupatur. 238[Figure 238]
Si autem cochleæ (vt in quinta figura) tympanum C dentibus
obliquis dentatum apponatur, vt docet Pappus in eodem octauo li­
bro; vel etiam rectis; ita tamen conſtructis, vt facilè cum cochlea
conueniant: ſimiliter manifeſtum eſt ad motum cochleæ circumuer
ti etiam tympanum C.
eodemq; modo tympani dentes ſuper he
lices cochleæ moueri.
& hæc dicitur cochlea infinita, quia & co
chlea, & tympanum dum circumuertuntur, ſemper eodem modo
ſe ſe habent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index