Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1bone multi ſunt meatus: tum quia plurimi antea fue­
runt in corporibus, quorum uſtione factus eſt, tum
etiam quia, cùm corpora iſta urebantur, multùm fumi
ex iis evolavit.
Et duo particularum genera duntaxat
in eo reperiuntur: unum eſt craſſiuſcularum, quae,
cùm ſolae ſunt, cineres componunt; aliud tenuiorum,
quae facilè quidem igneſcunt, quia jam antè ignis vi
fuerunt commotae, ſed longis & multiplicibus ramis
implexae, non ſine aliquâ vi disjungi poſſunt: ut patet
ex eo, quòd aliis in fumum praecedente uſtione abeun­
tibus, ipſae ultimae remanſerunt.
CXIV.
De carbone.
30
5
10

Itaque facilè ſulphur & nitrum latos carbonis mea­
tus ingrediuntur, & ramoſis ejus particulis involvun­
tur atque conſtringuntur; praecertim cùm humore
aliquo madefacta, & in grana, vel exiguas pilulas,
compacta, poſtea ſiccantur.
Hujuſque rei uſus eſt, ad
efficiendum ut nitri particulae, non tantùm unae poſt
alias, ſed multae ſimul uno & eodem temporis mo­
mento incendantur.
Etenim cùm primùm ignis aliunde
admotus grani alicujus ſuperficiem tangit, non ſta­
tim illud inflammat & diſſolvit, ſed tempore quòdam
illi opus eſt, ut ab iſtâ grani ſuperficie ad interiores
ejus partes perveniat ibique ſulphure priù s incenſo,
paullatim etiam nitri particulas exagitet, ut tandem
ipſae viribus aſſumtis, & majus ſpatium ad gyros ſuos
deſcribendos exigentes, carbonis vincula diſcerpant,
totumque granum conſringant.
ſt quamvis hoc tem­
pus ſit admodum breve, ſi ad horas aut dies referatur,
notandum tamen eſſe ſatis longum, ſi comparetur
cum ſummà illâ celeritate, quâ granum ita diſſiliens
flammam ſuam per totum aerem vicinum ſpargit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index