Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 355 > >|
1eſt. idem quærit etiam problemate 42. Hæc de ratione multiplici, & ſuper­
particulari dicta ſunt ex veterum ſententia: recentiores enim muſicæ de­
prauatores plures alias rationes perperam inter harmonicas intruſerunt.
388
Probl. 35. (Cur Diapaſon conſonantia omnium pulcherrima eſt? An quod
integris terminis huius proportiones continentur: cæterarum autem non integris?
cùm enim Nete dupla ad hypaten ſit, quocunque in genere Nete duo tenuerit, hy­
pate vnum habebit; & vbi hypate duo, Nete quatuor reſonabit, & ita deinceps.
At verò eadem Nete meſes ſeſquialtera eſt: proportio namque ſeſquialtera, qua con­
ſonantia
diapente concluditur, non integris numeris poſita eſt: maior enim mino­
rem intra ſe continet totum, & partem eius dimidiam.
quamobrem non integri
cùm integris comparantur, ſed partes ſuperſunt.
Conſonantia quoque Diateſſa­
ron proportione ſeſquitertia continetur, quæ terminis conſtat, quorum maior mi­
norem totum continet, & inſuper tertiam eius partem.
An quod ex amba­
bus conſiſtit, perfectiſſima eſt?
& quoniam modulandi menſuram hæc tenet, meri­
tò omnium elegantiſſima) Proportio conſonantiæ Diapaſon eſt ſicuti 2. ad 1.
vbi vides vtrunque terminum eſſe integrum, quia maior minorem bis inte­
grè continet.
proportio verò conſonantiæ Diapente, eſt ſicuti 3. ad 2. vbi
maior terminus minorem non integrè continet, ſed ſemel, & adhuc dimidium
illius.
proportio denique; Diateſſaron eſt ſicuti 4. ad 3. vbi maior minorem non
integrè continet, ſed ſemel, & adhuc tertiam ipſius partem: breuiter deno­
minationes harum proportionum ſunt hi, 2/1. 1 1/2. 1 1/3. vbi vides, primum, qui eſt
Diapaſon conſtare ex integris numeris.
ſecundum verò, & tertium, qui ſunt
Diapente, & Diateſſaron exintegro cum fractione.
maior autem perfectio
eſt integritas, quam fractio, aut diuiſio.
propterea perfectior reliquis eſt
conſonantia Diapaſon: & Diapente adhuc perfectior, quam Diateſſaron,
quia illius numeri minorem habent fractionem, quam huius.
Aliter reſpon­
det poſtea dicens, Diapaſon perfectam eſſe adeò conſonantiam; quoniam
ex duabus Diapente, & Diateſſaron conſtat, vt ſupra ex diuiſione mono­
chordij, & in præcedenti etiam problemate patuit.
quæ ratio, quantum va­
leat, alij viderint.
Reſpondet tandem Diapaſon ideò perfectiſſimam eſſe,
quia ipſa ſit modulandi menſura, ideſt, quia intra terminos huius conſonan­
tiæ
omnes aliæ ſimplices conſonantiæ continentur, vt ſupra initio explica­
ui.
meritò igitur omnium elegantiſſima eſt. In græco textu ſuperſunt non­
nulla
, quæ meritò Gaza omiſit, cum nullo pacto cùm præcedentibus cohæ­
reant.
Verba illa (Cum enim nete ad hypatem dupla ſit, quocunque in genere
duo tenuerit, hypate vnŭμ habebit &c.) Videntur νστερογ πρωτερον· cum debuiſ­
ſet dicere, hypatem duplam eſſe ipſius netes, vt ſupra patuit ex diuiſione
regulæ harmonicæ.
Fortè vult dicere neten eſſe duplò acutiorem, quam hy­
pate: vel fuit memoriæ lapſus.
quod ait (At verò eadem nete Meſes ſeſqui­
altera eſt) vult dicere Meſen ad neten habere ſeſquialteram proportionem,
quamuis inuersè loquatur: qua ratione verò Meſe ad netem ſeſquialtera
ſit, ex diuiſione monochordij initio tradita ſatis patere poteſt.
389
Probl. 36. (Cur ſi neruus medius ex ſuo intentionis modo dimotus fuerit, cæte­
ris quoque omnes nerui, ſonos diſſonos reddent: ſed ſi, immoto illo manente, ali­
quis ex cæteris dimotus fuerit, ſolus hic, qui modo ſuo caruerit, aberrabit?
An,
quod ratio concinendi, aptaneruorum omnium intentione continetur, quæ non niſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index