Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 355 > >|
1per habitudinem quandam ad Meſen, ſeu ad Medium, accommodanda omnibus eſt,
ordoqué, ratione illius diſponi ſingulis debet?
ergo ſublata concinendi cauſa, concen­
tus
æquè cuſtodiri præterεa nequit.
Veruntamen Meſe ſibi conſtante, ſi quis alius
diſcreparit, meritò illius ſola pars deeſt: cæteri νamque omnes modum ſuæ concinen­
tiæ
ſeruant integrum) (Neruus medius) ideſt, Meſe, ſic appellata, quod me­
dia eſſet. (Quæ non niſi per habitudinem quandam ad Meſen) hypate cum Me­
ſe conſonabat Diateſſaron: nete cum eadem Meſe conſonabat Diapente,
quæ ſunt duæ præcipuæ conſonantiæ, Diapaſon integrantes; ergo ſublata
Meſe de ſuo ſtatu, illas pariter tolli neceſſe eſt.
eandem quæſtionem ſupra
Probl. 20. pertractauit, quàm nunc reuiſere conſultum erit.
390
Probl. 37. (Cur existente vocum acumine, ſecundum paruum: grauitate au­
tem ſecundum multum (quod enim graue eſt, ob vaſtitatem graue eſt: quod verò
acutum ob paruitatem) difficilius eſt acutas voces canere, quàm graues; & pauci
ſunt, qui ſuperna cantare valeant; & leges orthiæ, & acutæ cantu difficiles ſunt,
quod ſint valdè intenſæ.
Quamquam facilius ſit mouere exiguum, quam magnum:
idem itaque in aere deberet accidere.
An quia non idem eſt eſſe acutæ vocis à natu­
ræ, atque acutum canere: verùm naturaliter imbecilla omnia acutæ ſunt vocis; prop­
terea ectici ſunt acutæ vocis, quia parum aeris non multum ciere poſſunt: paucus
verò velociter fertur; in cantu verò acutum canere ſignum eſt roboris, quod enim
valdè fertur, velociter fertur: & difficilè eſt alta canere, at grauia ſunt humilia)
Vt intelligas pręſens Problema, lege, quæ lib. 1. Top. c. 3. ſcripſi.
Leges Or­
thiæ, erant cantilenæ (vt ſupra probl.
28. patuit) intenſa admodum, altaque;
voce decantari ſolitæ, vnde, & Orthiæ ſunt dictæ; de quibus vide Herodo­
tum lib. I. & Agell. lib. 16. Plutarchus quoque de muſica ſæpè meminit Or­
thiæ legis.
Difficilius deberet eſſe canere graue, quàm acutum, quia graue eſt in mul­
to, & acutum in paruo, vt patet in cannis.
canna enim grauis eſt maior, &
ideo plus aeris mouet.
chorda etiam grauior, eſt maior, ergò etiam plus
aeris impellit; idem in cæteris.
facilius tamen eſt graue, quam acutum:
præterea imbecilla, vt Ectici, mulieres, pueri, vocem habent naturaliter
acutam, ergò facilius deberet eſſe acutum canere, cùm exigua vis id præ­
ſtare videatur?
Reſpondet aliud eſſe canere acutum, & aliud à natura ha­
bere vocem acutam.
qui enim cantat acutum, oportet, vt validè vocem in­
tendat extenſiuè, atque intenſiuè, ideſt opus eſt acumine, & vociferatione,
quam debiles edere nequeunt; quia quamuis vocem habeant acutam, tamen
paruam habent.
Neque difficile eſt canere graue, quia a natura eſt habere ar­
teriam magnam, & ideo multum aeris ciere, & proinde canere, quæ enim
naturaliter fiunt, facilè fiunt.
Obijces, Ariſt. in Probl. 26. & 47. dixiſſe contrarium, ſcilicet facilius
eſſe canere acutum, quam graue, ibi enim reſpondet: vtrum, quod facilius
acutum, quam graue cantatur?
Reſpondeo primùm, Ariſt. ibi non aſſere­
re, ſed dubitanter loqui.
ſecundò, hæc ab eo dicta eſſe problematicè, ideſt
non conſequenter, ſed quæ poſſint in vtramque partem diſputari.
391
Probl. 38. (Cur rithmo, modulo, cantico, & omninò ſymphonijs gaudent om­
nes?
An quia motibus naturalibus naturaliter gaudemus. iudicium, quod infantes
nuper editi, ipſis delectantur.
ob conſuetudinem verò canticorum modis gaudemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index