Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1ſuſſocaret; nec non etiam ad ejuſdem flammae vim ſic
frangendam & obtundendam, ut nullas ampliùs olei
vel ellychnii particulas, ſi quae adhuc reſiduae erant,
poſſent inflammare.
Quo fiebat, ut materia primi
elementi, ſola ibi remanens, & tanquam in exiguâ
quâdam ſtellâ celerrimè ſemper gyrans, undique à ſe
repelleret globulos ſecundi, quibus ſolis, inter parti­
culas circumpoſitae fuliginis, tranſitus adhuc patebat,
ſicque lumen per totum conditorium diffunderet: exi­
guum quidem & ſubobſcurum, ſed quòd externi aeris
motu, cùm locus aperiretur, facilè vires poſſet reſu­
mere, ac fuligine diſcuſſâ lucernam ardentem exhibere.
CXVI.
De lucernis diutiſſimè
ardentibus.
20
25
5
10

Nunc veniamus ad eos ignis effeetus, qui nondum
ex modis quibus oritur & conſervatur, potuerunt
agnoſci.
Quippe jam ex dictis patet, quomodo luceat,
quomodo calefaciat, quomodo corpora omnia, quibus
alitur, in multas particulas diſſolvat; nec non etiam,
quomodo ex iſtis corporibus primo loco maximè te­
nues & lubricae, deinde aliae non quidem fortè prio­
ribus craſſiores, ſed magis ramoſae atque implexae
particulae egrediantur, eae ſcilicet quae, caminorum pa­
rietibus adhaerentes, fuliginem componunt, ſolaeque
omnium craſſiſſimae in cineres remaneant.
Sed ſupereſt
ut breviter oſtendamus, quo pacto ejuſdem ignis vi,
quaedam ex corporibus quibus non alitur, liqueſcunt
&sbulliunt, alia ſiccantur &, dureſcunt, alia exhalan­
tur, alia in calcem, alia in vitrum convertuntur.
CXVII.
De reliquis ignis
effectibus.
15
20
25

Corpora omnia dura, conflata ex particulis, quae non
multò difficiliùs unae quàm aliae à vicinis ſuis ſeparan­
tur, & aliquâ ignis vi poſſunt disjungi, dum iſtam vim
patiuntur, liqueſcunt.
Nihil enim aliud eſt liquidum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index