Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1autem ex contrarijs vocibus conſiſtat, propterea in Diapaſon magadari ſolě) Hic
repetenda ſunt, quæ probl.
17. annotaui, vbi quid Magadis, & Magadari
explicatum eſt.
repetenda ſunt pariter, quæ in 35. probl. de præſtantia con­
ſonantiæ Diapaſon ſunt dicta.
verba illa (Cum finiat ad dimidiam) intelligen­
da
ſunt de Diapente, cuius rationis termini ſunt 1 1/2. qui ad dimidium fi­
niunt; poſtea videtur aliquid addendum pro Diateſſaron, cuius nimirum ter­
mini ſunt 1 1/3. qui ad vnam tertiam finiunt; nequeunt igitur horum termi­
norum conſonantiæ Diapente, & Diateſſaron, eſſe eiuſdem facultatis cum
Diapaſon, cuius rationis termini ſunt integri, vt 2. ad 1. verba illa (Præte­
rea ipſi hypati accidit, & c.) vt intelligantur, vide problem.
24. cum ſua ex­
plicatione.
394
Probl. 41. (Cur ſuauius cantum audimus, quem ſcimus, quam quem ignora­
mus?
Vtrum, quoniam cum cantilenam agnoſcimus, manifeſtior eſt, qui veluti ſco­
pum, aſſequatur.
cognoſcentium autem ſpeculatio ſuauis eſt. An quia accidit, vt
auditor vnà cum cantore afficiatur, qui notam cantat cantilenam, nam tunc audi­
tor illi quaſi ſuccinit.
Solet autem quiſque alacriter canere, niſi ob aliquam neceſ­
ſitatem id faciat) Lege problem.
5. eiuſque explicationem, eritque huic etiam
ſatisfactum.
395
Probl. 42. (Cur nec bis Diapente, nec bis Diateſſaron conſonant, ſed bis Dia­
paſon.
An quod Diapente conſonantia est in proportione ſeſquialtera? quod ſi tres
ſeſquialteri, aut ſeſquitertij numeri ordine diſponantur, extremi nullam inuicem pro­
portionem habebunt, neque enim multiplices, neque ſuperparticulares erunt: At con­
ſonantia Diapaſon, quoniam in dupla ratione conſiſtit, qua duplicata, quadruplam
extremi rationem obtinebunt.
Itaque cum conſonantia ex ſonis conſiet proportio­
nem, habentibus, proportionemque; habeant ij, qui interuallo bis Diapaſon compo­
nuntur; minimè autem, ij, qui bis Diateſſaron, aut bis Diapente interuallis conti­
nentur; idcirco ſoni bis Diapaſon conſoni ſunt, cæteri verò nequaquam ob prædicta)
Quæ dicta ſunt ad probl.
34. & 35. totum ferè hunc locum illuſtrant. Cæ­
terum quando Muſici volunt duas ſeſquialteras ratione ſimul addere, diſpo­
nunt ordine tres numeros habentes inuicem ſeſquialteram rationem, vt ſe­
quentes 9. 6. 4. quam deinde habent rationem extremi 9. & 4. eam dicunt
compoſitam ex duabus ſeſquialteris: quæ quidem eſt dupla ſeſquiquarta, quæ
conſonantiæ faciendæ inepta eſt; ſiue quæ non eſt conſonantia harmonica;
vnde Muſici dicunt eoſdem numero nullam habere rationem, ideſt harmo­
nicam, cum omnis harmonica ſit, aut multiplex, aut ſuperparticularis, vn­
de patet cur bis Diapente nullam pariat conſonantiam.
Similiter, duæ ra­
tiones ſeſquitertiæ, 16. 12. 9. additæ efficiunt rationem, quæ eſt inter 16. &
9. quæ non eſt harmonica, quia neque multiplex, neque ſuperpendicularis
eſt; ideo apud Muſicos nulla eſt; quamuis re vera ab Arithmeticis dicatur,
& ſit ſuperpartiens, & in ſpecie ſuperquintupartiens nonas.
Duæ verò du­
plæ, vti 4. 2. 1. eo modo conflant rationem inter 4. & 1. quæ multiplex eſt,
& quadrupla dicitur, ideò harmonica eſt portio: vnde patet ratio, cur duæ
Diapaſon conſonant.
talis autem conſonantia appellatur Diſdiapaſon, cu­
ius forma eſt in ratione quadrupla.
396
Probl. 43. (Cur ſi quis pſallens neten apprehědat, ſola hypate ſubſonare videtur?
An quoniam nete deſinens & elangueſcens euadit hypate; indicium, quòd poſt hypaten -

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index