Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
CXX.
De aquis ardentibus,
inſipidis, acidis.
20
25
30

Quaedam etiam particulae craſſiores, quales ſunt
eae argenti vivi, & ſalium, quae, vaſorum ſummitati
adhaerentes, in corpora dura concreſcunt, ſatis magnâ
vi opus habent, ut in ſublime attollantur.
Sed olea
omnium diſſicillime ex duris & ſiccis corporibus ex­
halantur; idque non tam ignis vi, quàm arte quâdam
perſici debet.
Cùm enim eorum particul¬àe tenues ſint
&sramoſae, magna vis eas frangeret atque diſcerperet,
priuſquam ex iſtorum corporum meatibus educi poſ­
ſent.
Sed iis affunditur aqua copioſa, cujus particulae
laeves & lubricae, meatus iſtos pervadentes, paullatim
illas integras eliciunt ac ſecum abripiunt.
CXXI.
De ſublimatis & oleis.
5
10

Atque in his omnibus ignis gradus eſt obſervandus:
eo enim variato, ſemper aliquo modo effectus varia­
tur.
Ita multa corpora, lento primùm igni, ac deinde
gradatim fortiori, admota, ſiccantur, & varias parti­
culas exhalant: quales non emitterent, ſed potiùs
tota liqueſcerent, ſi ab initio validis ignibus torque­
rentur.
CXXII.
Quòd mutato ignis
gradu mutetur ejus
effectus.
15

Modus etiam ignem applicandi, variat ejus effectum.

Sic quaedam, ſi tota ſimul incaleſcant, liquefiunt; ſed
ſi valida flamma ipſorum ſuperficiem lambat, illam in
calcem convertit.
Quippe corpora omnia dura, quae
ſolâ ignis actione in pulverem minutiſſimum reducun­
tur, fractis ſcilicet vel expulſis tenuioribus quibuſdam
eorum particulis, quae reliquas ſimul jungebant, vulgò
apud Chymicos dicuntur in calcem verti.
Nec alia in­
ter cineres & calcem differentia eſt, quàm quòd cine­
res ſint reliquiae eorum corporum, quorum magna
pars igne conſumta eſt, calx verò ſit eorum, quae ferè
tota poſt abſolutam uſtionem manent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index