Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Cur ſi quis neten cæteris intactis, percuſſam, ac ſonantem manu compre­
hendat, ac ſiſtat, videbitur audire hypaten?
primo reſpondet, id accidere,
quia ſonus ille extremus, quo nete ceſſat, euadit ſonus ipſius hypates.
pro­
pterea igitur tunc exiſtimamus audire hypatem.
cuius rei indicium eſt, quod
qui cantant hypaten, facilè ad neten cantandam tranſeunt; cùm enim can­
tus hypates, ſit etiam cantus netes, & veluti illius echo, facilè eſt ex hypa­
te ſimilitudinem netes accipere.
præterea in hoc decipimur, quia cum au­
diamus ſonum hypates, eamque; minimè tentam videamus, quemadmodum
neten videmus, eam ſonare meritò credimus; quod quidem in multis acci­
dit, vbi nec ratio, nec ſenſus attingit, ſic in ſcena aliquando putamus quem­
piam tuba ſonare, quod eam ori ipſius admotam videamus, cùm tamen
alius poſt ſcenam lateat, qui tuba ſonet.
ſimile accidit in nete, & hypate.
tertiò reſpondet, quod quando quis neten percutit, quæ omnium intenſiſſi­
ma eſt, accidit, vt iugum, cui illa nectitur, moueatur, tremetque, ex quo
tremore fit, vt reliquæ omnes chordæ moueantur, ac tremant, & proinde
ſonum edant.
cùm autem ſonus netis, & incipiens, & deſinens ſit ferè idem
cum ſono hypates, accidit in hoc caſu, vt ſonus deſinentis netis, vniatur
cum ſono hypates, ſicque; manifeſtè totus ille ſonus hypates eſſe videatur.
cæteræ verò chordæ non audiuntur ob eorum ſonorum paruitatem, qui ideò
exigui ſunt, quia excitati ſunt ab impulſu, & motu iugi, qui exiguus erat.
ſonus autem netes illis omnibus ſuperior eſt, & quia ipſa primò percuſſa eſt,
& quia intenſiſſima eſt, & celerrimè mouetur.
397
Probl. 44. (Cur ſuauius ſolitariam cantilenam audimus, cùm ad tibiam, quam
cùm ad lyram cantatur?
An quod omne ſuaue, quod mixtum est cum ſuauiori, ſua­
uius redditur?
Atqui tibia, quam lyra ſuauior eſt: ergò cantilena tibiæ admixta
ſuauior erit, quam lyræ.
quoniam omne mixtum, immixto ſuauius, modo quis ſen­
ſum amborum percipiat.
Vinum enim oximele ſuauius eſt, quoniam quæ natura
permiſcet, longè melius temperantur, quam quæ à nobis miſcentur.
Vinum enim
ex acuto, & dulci ſapore mixtum eſt.
Idem manifestant mala punica, quæ vinoſa
appellantur.
Enimuerò cantilena, & tibia inuicem miſcentur, ob ſimilitudinem,
ſpiritu enim vtraque perficitur.
ſonus autem lyræ, quoniam non ſpiritu ſit, eſtque mi­
nus ſenſibilis, quam tibiæ, minus voci immiſcetur: quare ſenſui diſcrimen inferens,
minus ſuauis eſt; quemadmodum de ſaporibus dictum eſt.
Adde, quod tibia ſoni­
tu ſuo, & humanæ vocis ſimilitudine, plerosque cantilenæ errores occultare poteſt.
Sonus autem lyræ cùm exiguus, atque voci immixtus, ideoque manifeſtus per ſe, ma­
nifeſtum cantilenæ errorem, quaſt appoſita regula facit.
cùm verò multa in can­
tando peccentur, quod ex vtriſque compoſitum eſt, neceſſariò peius eſt) ſatis ex ſe
clarum eſt.
398
Probl. 45. (Cur neruum illum, quem Meſen, ſeu medium dicimus, ſic appella­
mus; cùm inter ſeptem, non autem inter octo ſit medium?
An quod olim harmoniæ
ſeptem neruis conſtabant, quorum medium eſt.
Præterea eorum, quæ inter quæuis
extrema continentur illud ſolum, quod medium eſt, principium ctiam quoddam eſt:
quod enim in medio eorum eſt, quæ in aliquo interuallo ad vtrumuis extremorum
vergunt; illud ſolum, & medium, & principium est.
cùm igitur in harmoniæ inter­
uillo extrema ſint hypate, & nete, hisque interiaceant reliqui ſoni, quorum is, qui
Meſe dicitur, eſt etiam principium, quippe principium alterius tetrachordi, idcircò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index