Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1bus intercepti, contactum immediatum impediunt. Si
autem corpus G hinc inde moveatur ſupra corpus H,
ſecundùm lineam rectam EF, nihil impediet quomi­

nus immediatè ipſum tangat: ſaltem ſi utriuſque
ſuperficies ſint laeves & planèae; ſi autem ſint rudes &
inaequales, paullatim hoc ipſo motu laevigantur &
explanèantur.
Itaque putandum eſt, calcis & cinerum
particulas ab invicem disjunctas, hîc exhiberi per
corpora B & C; particulas autem vitri ſimul junctas,
per corpora G & H.
Atque ex hac ſolâ diverſitate,
quam perſpicuum eſt in illas, per vehementem & diu­
turnam ignis actionem, debere induci, omnes vitri
proprietates acquirunt.
CXXV.
Quòmodo ejus particu­
lae ſimul jungantur.
20
25
5
10
82[Figure 82]83[Figure 83]

Vitrum enim, cùm adhuc candet, liquidum eſt, quia
ejus particulae facilè moventur illâ ignis vi, quâ jam
antè fuerunt laevigatae atque inflexze.
Cùm verò inci­
pit refrigerari, quaſlibet figuras poteſt induere.
Hoc­
que omnibus corporibus igne liquefactis eſt com­
mune; dum enim adhuc liquida ſunt, ipſorum parti­
culae non aegrè ſe accommodant ad quaſlibet figuras,
&scùm poſtea frigore concreſcunt, eaſdem retinent,
quas ultimò induerunt.
Poteſt etiam in fila capillo­
rum inſtar tenuia extendi, quia ejus particulae, jam
concreſcere incipientes, faciliùs unae ſupra alias fluunt
quàm ab invicem disjungantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index