Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
CXXVI.
Cur ſit liquidum cùm
candet, omneſque fi­
guras facilè induat.
15
20
25

Cùm deinde vitrum planèè refriguit, eſt valde du­
rum, ſed ſimul etiam valde fragile, atque eò frigilius
quò citiùs refriguit.
Nempe duritiei cauſſa eſt, quòd
conſtet tantùm particulis ſatis craſſis &, inflexilibus,
quae non ramulorum intextu, ſed immediato
ſibi invicem adhaerent.
Alia enim pleraque corpora
ideò mollia ſunt, quòd eorum particulae ſint flexiles
vel certè deſinant in ramulos quoſdam flexiles, qui
ſibi mutuò annexi eas jungunt.
Nulla autem duorum

corporum firmior adhaſio eſte poteſt, quàm ea quae
oritur ex ipſorum immediato contactu; cùm ſcilicet
ita ſe invicem tangunt, ut neutrum ſit in motu ad ſe ab
alio ſejungendum; quòd accidit vitri particulis, ſtatim
atque ab igne remotae ſunt: quia earum craſſities, &
contiguitas, & figurae inaequalitas impediunt, poſ­
ſint ab aere circumjacente in eo motu, quo ab invicem
disjungebantur, conſervari.
CXXVII.
Cur, cùm frigidum eſt,
fit valde durum.
5
10
15

At nihilominus vitrum eſt valde fragile, quia ſuper­
ficies ſecundùm quas ejus particulae ſe invicem tan­
gunt, ſunt admodum exiguae ac paucae.
Multaque
corpora molliora diſſiciliùs franguntur, quia eorum
partes ita ſunt intertextae, ut ſeparari non poſſint, quin
ipſarum multi ramuli rumpantur & evellantur.
CXXVIII.
Cur valde fragile.
20

Eſt etiam fragilius cùm celeriter, quàm cùm lentè,
refriguit; ejus enim meatus ſunt ſatis laxi dum candet,
quia tunc multa materia primi elementi, ſimul cum
globulis ſecundi, ac etiam fortè cum nonnullis ex
tenuioribus tertii particulis, per illos tranſit.
Cùm au­
tem refrigeratur ſponte, redduntur anguſtiores; quia
ſoli globuli ſecundi elementi, per ipſos tranſeuntes,
minùs ſpatii requirunt; atque ſi refrigeratio nimis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index