Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1meritò Meſe, ſeu medius dictus eſt. principium enim, & medium vnum ſolum eſſe
potuit eorum, quæ inter extrema aliqua continentur) Idem quæſiuit ſupra num,
25. vide igitur, quæ ibi annotaui.
vide præterea, quæ nu. 35. de Tetrachor­
dis dicta ſunt, vbi cur Meſe ſit dux, & principium primi tetrachordi appa­
rebit.
Quæſtioni autem reſpondet duplici modo. primò, quemadmodum
etiam in 25. ſecundò, reſpondet idcircò Meſen ita eſſe appellatam, quod in­
ter eos ſonos inter extrema contentos rationem principij haberet, ſolent
enim ea, quæ inter extrema aliqua ſunt cæterorum principia, eſſe etiam media.
Probl. 46. eſt idem cum ſuperiori 22. vtrumque autem ex ſe ita manifeſtum
eſt, vt abſque harmonica facultate probè intelligatur.
Probl. 47. idem cum 26. in quibus ait, facilius eſſe canere acutum, quàm
graue: in 37. verò contrarium: difficilius eſſe cantare acutum, quàm gra­
ue.
ſibi conciliabitur, ſi dixeris, hæc dicta eſſe problematicè.
399
Probl. 48. (Cur veteres cùm ſeptem neruis concentus facerent, hypaten, non
neten reliquerunt?
An non hypate, ſed nunc vocatam paraneten, toniqué interuallum
abſtulerunt, vltima verò Acutidenſi pro Meſe vtebantur propterea ipſam Meſen
appellarunt.
An quod ſuperioris Tetrachordi finis principium erat inferioris, & me­
dium extremorum habebat ſecundum ſoni proportionem) Idem quæſiuit ſupra
num.
7. vide igitur, quæ ibi expoſui; hoc loco quærendum reſtat, quid ſit
illud Acutidenſum.
pro qua re vide Ariſtoxenum lib. 3. & Euclidem in Iſa­
goge ad Muſicam: Zarlinum tandem lib. 2. ſupplem.
& 5. quæ res, quamuis
plura dicant, adhuc ob antiquitatem non ſatis intelliguntur.
Quid eſſet Den­
ſum, exponit ſic Euclides: Denſum eſt certa trium ſonorum, vel duorum
interuallorum ex ijs, qui Diateſſaron componunt diſpoſitio talis, vt inter­
uallum, quod conſtituunt hæ tres voces, vel hæc duo interualla, ſit maius
reliquo interuallo ipſius Diateſſaron.
ponit præterea ſonorum alios eſſe
Grauidenſos, alios Mediodenſos, alios Acutidenſos.
quibus conſonant, quæ
Ariſtoxenus ait, dum ait denſum fuiſſe illam partem Diateſſaron, in qua
erant duo toni; ſic enim reliquum, quod erat ſemitonium multò minus erat.
erant autem variæ Diateſſaron diuiſiones pro Generum varietate. Antiqui
igitur ſecundum aliquam eorum diuiſionem, quæ denſum in parte acuta po­
nebat vltimam chordam illius denſi, quæ pariter vltima erat illius Tetra­
chordi, ſiue Diateſſaron pro media vtebantur, eamque; idcircò Meſen appel­
larunt.
quæ de Tetrachordis ſubdit clara ſunt ex dictis num. 33.
Per ſuperius Tetrachordum intelligere debemus Acutius, ſic enim finis
illius erit principium inferioris, ideſt grauioris Tetrachordi; vult enim
Ariſt. vt ſupra non ſemel viſum eſt, acutiorem ſonum Tetrachordi eſſe illius
principium.
vide præſertim num. 45. Antiqui igitur Paraneten omittentes,
aliam, quæ vltima erat in parte denſa Tetrachordi, quæque; principium pri­
mi, & finis ſecundi erat, pro Meſe vtebantur, ex quibus quæſtioni vtcunque
inuolutè ſatis reſpondet.
400
Probl. 49. (Cur Tragœdiarum choris, neque ſubdorio, neque ſubphrygio cantandi
genere, vti mos eſt?
An quod modulŭm præſtare hæ harmoniæ nequeunt, quo choris
valdè opus eſt; mores habet hypophrygius practicos (quamobrem in Gerione excur­
ſus, & armatio ipſo perficiunter) Subdorius verò magnificus, constans, grauiſque
eſt, quocirca omnium harmoniarum maximè cytharæ conuenit.
ſed hæc ambo, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index