Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1inter tres ſe mutuò tangentes manere debet, vitrum
illud erit planè pellucidum, quamvis ſit multò ſolidius
omni eo, quòd nunc habetur.
CXXX.
Cur ſit pellucidum.
20
25
30

Cùm autem materiae ex quâ fit vitrum, metalla vel
alia corpora permiſcentur, quorum particulae
igni reſiſtunt, & non tam facilè laevigantur, quàm aliae
quae ipſum componunt: hoc ipſo ſit minùs pellucidum,
&svarios induit colores, prout iſtae duriores particulae
meatus ejus magis, aut minùs, & variis modis, inter­
cludunt.
CXXXI.
Quomodo fiat colora­
tum.
5
10

Denique vitrum eſt rigidum: ita ſcilicet, ut non­
nihil quidem à vi externâ flecti poſſit abſque fracturâ,
ſed poſtea cum impetu reſiliat, arcûs inſtar, & redeat
ad priorem figuram: ut evidenter apparet, cùm in fila
valde tenuia ductum eſt.
Atque proprietas hoc
reſiliendi, generaliter habet locum in omnibus corpo­
ribus duris, quorum particulae immediato contactu,
non ramulorum intextu, ſunt conjunctae.
Cùm enim
innumeros habeant meatus, per quos aliqua ſemper
materia movetur, quia nullibi vacuum eſt, &
figurae aptae ſunt ad liberum iſti materiae tranſitum prae­
bendum, quia ejus ope antea formati fuerunt, talia
corpora nullo modo flecti poſſunt, quin iſtorum mea­
tuum figura nonnihil varietur: quo ſit, ut particulae
materiae, per illos transire aſſuetae, vias ibi ſolito
commodas invenientes impetum faciant in eorum pa­
rietes, ad priorem figuram ipſis reddendam.
Nempe
ſi, exempli cauſâ, in arcu laxo, meatus, per quos tran­
ſire ſolent globuli ſecundi elementi, ſint circulares,
putandum eſt eoſdem, in arcu intenſo ſive inflexo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index