DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Table of figures

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1246[Figure 246]
Sit cochlea habens helices ABCD, quæ etiam ſcytalas ha­
beat EFGH foraminibus cochleæ impoſitas.
ſit infra helices
cylindrus MN, in quo non ſint inciſæ helices; & circa cylindrum
funis circumuoluatur trahens pondus O, quod ad motum ſcytala
rum EFGH moueatur, ac ſi ergatæ inſtrumento traheretur.
du
catur (per ea quæ prius dicta ſunt de axe in peritrochio) Lk ſcy
talæ æqualis, axiq; cylindri perpendicularis, eumq; ſecans in I:
patet quò longior ſit LI, & quò breuior ſit Ik, pondus O facilius
moueri.
eſt autem animaduertendum, quòd dum cochlea mouet
pondus, ſi mente concipiatur, quòd loco trahendi pondus O fune,
pondus ſuper helices ABCD moueat; pondus quoq; in k, quod
ſit R, ſuper helices etiam facilius mouebit.
eſt enim LK vectis, cuius
fulcimentum eſt I: cùm circa axem cochlea circumuertatur; po­
tentia mouens in L; & pondus in k.
facilius enim mouetur pon
dus vecte Lk, quàm ſine vecte; quia LI ſemper maior eſt Ik.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index