Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1ellipticos, & globulos, per ipſos tranſire laborantes,
impingere in eorum parietes ſecundùm minores dia­
metros iſtarum ellipſium, ſicque vim habere illis fi­
guram circularem reſtituendi a.
Et quamvis iſta vis in
ſingulis globulis ſecundi elementi exigua ſit, quia ta­
men aſſiduè quamplurimi per ejuſdem arcûs quam­
plurimos poros meare conantur, illorum omnium
vires ſimul junctae atque in hoc conſpirantes, ut
arcum reducant, ſatis magnae eſſe poſſunt.
Arcus au­
tem diu intentus, praeſertim ſi ſit ex ligno aliâve
materià non admodum durâ, vim reſiliendi paullatim
amittit: quia ejus meatum figurae, longo attritu parti­
cularum materiae per ipſos tranſeuntis, ſenſim ad ea­
rum menſuram magis & magis aptantur.
CXXXII.
Cur ſit rigidum inſtar
arcûs; & generaliter,
cur rigida, cùm in­
flexa ſunt, ſponte re­
deant ad priorem
figuram.
15
20
25
30
5
10

Hactenus naturas aeris, aquae, terrae, & ignis, quae
hujus globi, quem incolimus, elementa vulgò cenſen­
tur, ſimulque praecipuas eorum vires & qualitates ex­
plicare conatus ſum; ſequitur nunc, ut etiam agam de
magnete b.
Cùm enim ejus vis per totum hunc Terrae
globum ſit diffuſa, non dubium eſt, quin ad generalem
ejus conſiderationem pertineat.
Jam itaque revocemus
nobis in memoriam, particulas illas ſtriatas primi
elementi, quae ſuprà in tertiae partis articulo 87c, &
ſequentibus, ſatis accuratè deſcriptae ſunt.
Atque id
omne, quòd ibi ab articulo 105 ad 109 d de ſidere I
dictum eſt, de Terrâ hîc intelligentes, putemus eſſe
multos meatus in mediâ ejus regione, axi parallelos,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index