Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 334 > >|
1per quos particulae ſtriatae, ab uno polo venientes,
liberè ad alium pergant, eoſque ad illarum menſuram
ita eſſe excavatos, ut ii qui recipiunt particulas ſtria­
tas à polo Auſtrali venientes, nullo modo poſſint reci­
pere alias quae veniunt à polo Boreali; nec contrà,
qui recipiunt Boreales, Auſtrales admittant: quia
ſcilicet in modum cochlearum intortae ſunt, unae in
unam partem, aliae in oppoſitam.
Ac praeterea etiam
eaſdem particulas per unam tantùm partem iſtorum
meatuum ingredi poſſe, non autem regredi adver­
ſam, propter tenuiſſimas quaſdam ramulorum extre­
mitates in ſpiris iſtorum meatuum inflexas verſus eam
partem, ſecundùm quam progredi ſolent, & ita in ad­
verſam partem aſſurgentes, ut ipſarum regreſſum im­
pediant.
Unde fit, ut poſtquam iſtae particulae
per totam mediam Terram, ſecundùm lineas rectas,
vel rectis aequipollentes, ejus axi parallelas a, ab uno
hemiſphaerio ad aliud tranſiverunt, ipſae per aetherem
circumfuſum revertantur ad illud idem hemiſphaerium,
per quòd priùs Terram ingreſſae ſunt, atque ita
illam permeantes, quendam ibi quaſi vorticem com­
ponant.
CXXXIII.
De magnete. Repetitio
eorum ex antè dictis,
quae ad ejus explica­
tionem requiruntur.
15
20
25
10
15
20

Et quoniam ex illo aethere, per quem particulas
ſtriatas ab uno polo ad alium reverti dixeramus, qua­
tuor diverſa corpora genita eſſe poſſe oſtendimus:
nempe Terrae cruſtam interiorem ſive metallicam,
aquam, terram exteriorem, & aerem; notavimuſque,
articulo 113 tertiae partis b, nulla, niſi in craſſioribus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index