Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Quando ait (Si oculus ſurſum dimotus eſt, terminus inſpiciendi deorſum est)
Per terminum inſpiciendi intelligo rem illam, quæ prius videbatur, & poſt
oculi dimotionem infra axem viſualem remanet.
Quando ait (Sed geminata nunquam apparebit, niſi duo ſint viſus, qui contor­
queantur) niſi duplex ſit conſpectus, ideſt, niſi oculus vnus ab altero diffe­
renter ſituetur, ſic enim ſpeciem diuersè reſpiciunt, non videbitur res du­
plicata.
Quando ait (Tali apparet limo, ſeu ſtraboni) græcè ait ετεροφθσλμω, quod
propriè ſignificat eum, quem Latini Luſcum dicunt, qui vnius tantum eſt ocu­
li.
videtur tamen vſurpaſſe illud pro limo, ſeu ſtrabone, vt Gaza etiam ac­
cipit, ſecus enim non poſſet illi res geminari, cùm ad id neceſſarij ſint duo
oculi, vt modo dixerat.
Quando ait (Propter poſitionem verò id fit) ex paulò ante dictis poſſunt
intelligi.
verumtamen, & illud addam; Duplicis conſpectus, vel gemina­
tionis cauſa eſſe poteſt, vel diuerſus oculorum ſitus, vel etiam ſitus ſpecie­
rum diuerſus, vt quando obiectum eſt intra concurſionem axium, vt in præ­
cedenti
figura, vbi etiamſi oculi naturalem ſitum conſeruent, res geminabitur.
406
Probl. 11. (Cur diſtractis oculis res vna duæ apparent? An quod radij vtriuſque
oculi ad idem punctum non concurrunt?
quaſi ergò duo videat, bis idem videre ani­
ma exiſtimat ſimile eſt in permutatis digitis, vnum' enim duo apparet, tanquam bis
tactum) Præſens Problema ex dictis in præcedenti problemate ſatis clarum
euadit: imò illa ex his viciſſim confirmantur.
Quando ait (Radij vtriuſque oculi ad idem punctum non concurrunt) intelligit
de axibus viſualibus, quos in ſuperiori declaratos habes.
Quando ait (Simile eſt in permutatis digitis) vt pulcherrimum iſtud experi­
mentum, quo res vna tacta, duæ videntur, experiaris oportet, vt globulum
quempiam duobus proximis digitis eiuſdem manus tangas, ita vt vnus al­
terum decuſſet, ſiue tranſcendat, vel ei conuoluatur, ita vt extremitates di­
gitorum permutent loca, vel vt extremum vnius ſit, vbi deberet eſſe extre­
mum alterius; deinde globulum inter vtriuſque digiti extrema locatum, ſimul
tangant, tunc enim exiſtimabis te duos globulos tangere.
407
Probl. 17. (Cur res vna non videtur geminari, ſi oculum in latera contorquent?
An quia conſpiciendi principium ab eadem linea ſumendum eſt.
duo autem videntur,
quando illud ſurſum, aut deorſum mutatur; in latus verò nihil refert, niſi ſimul
ſurſum, aut deorſum) quod præſenti problemate proponitur, non videtur vſ­
quequaque
verum, expertus enim ſum, moto etiam in latus oculo, res viſas,
quamuis magna cum difficultate, geminari.
per lineam illam, à qua princi­
pium ſumitur conſpiciendi, intelligit lineam rectam tranſeuntem per cen­
tra vtriuſque pupillæ.
quod autem ait nihil referri, ſi oculus in latus, ſiue ad
prædictam lineam luxetur, falſum omninò puto ex dictis ſupra ad Probl. 7.
hoc enim modo alter oculus diſſimiliter ab altero collocatur, vnde neceſſe
eſt conſequi geminationem ſecus ac ſi ſurſum, aut deorſum alterum luxaueris.
408
Probl 21. (Cur alia quidem ambobus oculis potius inſpicimus; rectitudinem
verò, quæ eſt in verſibus, vnum oculum literis admouentes potius conſpicimus?
An quia verſus quidem coincidentes quemadmodum tradunt Optici, perturbatio­
nem quandam afferunt; quando verò vnico viſu inſpicimus, ſecundum vnicam re-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index