Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1guloſa eſſe, quàm caeterorum, & ide'o ſibi invicem fir­
miùs annecti.
Nec obſtat quòd nonnullae ejus glebae
ſatis facilè primâ vice igni liqueſcant; tunc enim ea­
rum ramenta, nondum ſibi mutuò annexa, ſed una ab
aliis disjuncta ſunt, & ideò caloris vi facilè agitantur.
Praeterea., quamvis ferrum ſit aliis metallis durius &
minùs fuſile, eſt tamen etiam unum ex minimè pon­
deroſis, & facilè rubigine corrumpitur, aut aquis forti­
bus eroditur: quae omnia indicio ſunt, ejus particulas
non eſſe aliorum metallorum particulis ſolidiores,
ſunt craſſiores, ſed multos in iis meatus contineri.
CXXXVI.
Cur tales meatus ſint
in ferro.
30
5
10

Nolo tamen hîc affirmare, in ſingulis ferri ramentis
eſſe integra foramina, in modum cochlearum intorta,
per quae tranſeant particulae ſtriatae; ut etiam nolo
negare, quin talia multa in ipſis reperiantur: ſed
ſufficiet, ſi putemus iſtiuſmodi foraminum medietates
in ſingulorum ramentorum ſuperficiebus ita eile inſ­
culptas, ut, cùm iſtae ſuperficies aptè junguntur, fora­
mina integra componant.
Et facilè credi poteſt, craſ­
ſiores illas ramoſas & ſoraminoſas interioris
particulas, ex quibus fit ferrum, vi ſpirituum ſive ſuc­
corum acrium, illam permeantium, ita fuiſſe diviſas,
ut dimidiata iſta foramina, in ſuperficiebus ramento­
rum quae ab ipſis ſeparabantur, remanerent; atque
haec ramenta poſtea per venas terrae exterioris, tum
iſtis ſpiritibus, tum etiam ab exhalationibus & vapori­
bus protruſa, paullatim in fodinas aſcendiſſe.
CXXXVII.
Quâ ratione etiam ſint
in ſingulis ejus ra­
mentis.
15
20
25

Notandumque eſt ipſa ſic aſcendendo, non ſemper
in eaſdem partes converti poſſe, quia ſunt anguloſa,
&sdiverſas inaequalitates in terrae venis offendunt;
atque cùm particulae ſtriat, quae à terrâ interiore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index