Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1& tendens per loca E H I F, ipſi corneæ, veluti infundibulum quoddam ſuppo­
nitur.
hinc aliorum anatomicorum figuras corrigere licebit, in quibus mem­
brana E H I E, tanquam plana ſuperficies ipſi corneæ ſupponitur.nõ eſt tamen
hac parte tota integra, nam, vt ait Plinius, medium eius feneſtrauit Pupilla.
ea eſt paruum foramen rotundum inter puncta H, I.porrò ſi liceat hanc vueę
partem E, H, I, F, è directò integram aſpicere, ſimilis videbitur huic cir­
culo ſecundæ figuræ A B C; in cuius medio circulus G H I, foramen eſt, cui
tum Iridi minori, tum Pupillæ nomen eſt; quæ noſtri eſt materia ſermonis:
res quidem exigua, ſed planè admirabilis: tantillo enim foramine, maria,
montes, innumera animalia, ac plantas graphicè, atque adeò locis diſtincta
animus noſter inſpicit; imò, vt cecinit Manilius.
Paruula ſic magnum peruiſit pupula Cœlum.
Sic olim admirationi fuit Homeri Ilias, exiguis adeò litoris conſcripta, vt
vnius nucis cortice clauderetur.
Superficies huius membranæ E H I F, exterior, quæ ſcilicet corneam re­
ſpicit, in homine varia eſt, cæſia, glauca, ſubalbida, nigra.
Excipiendi ſunt
à cæteris Sinarum gentes, quæ, vt poſtremò perlatum eſt à noſtris PP. ſunt
omnes ſpectandi nigris oculis.
Tartari etiam omnes virides habent oculos.
vtrique; ſcilicet tales habent oculos, quòd tales habeant vueas. ex hac enim
varius oculorum color: quippe qui non in exteriori ſuperficie corneæ, quæ
omninò diaphana eſt, & propterea excolor, ſed vueæ inſidet.
In nocturnis
tamen animalibus lucida eſt; atque hinc lux illa, cuius ope, circumfuſus aer
adeò illuſtratur, vt noctu videre queant.
ſi qui etiam hominum noctu videant,
ij flaua, ac lucida vuea, vt obſeruaui, præditi ſunt: & ideò interdiù maiorem
Iridem flauum oſtendunt.
ſuperficies tandem illius, quæ oculi interiora con­
ſpicit, nigerrimo colore, quì vel Anatomicorum digitos inficiat, intincta eſt.
Tertia tandem, quæ per P L M N O, incedit Aranea dicitur, eſt enim in­
ſtar araneæ tenuiſſima, præſertim, quà vuæ E H I F, ſupponitur.
hæc præte­
rea globuli M K I N Q, anteriorem partem M H I N, circumueſtit, qui in
ea affixus, non ſecus ac Araneus in ſuæ araneæ centro, immobilis hæret.
hæc de tunicis.
Reliqui ſunt humores tres, quibus oculus repleatur; poſterius iſtud ſpa­
tium P L Q O, humori vitreo ob vitri ſimilitudinem dicto, natura attri­
buit: anteriorem oculi ſedem inter corneam, & vueam, humor aqueus oc­
cupauit, ſic dictus, quod ſit natura limpidiſſimus; quippe qui primus ingre­
dientia rerum ſimulacra excipiat.
medium locum, prædictum ſcilicet glo­
bulum, quem aranea complectitur, humor chriſtallinus ſibi vindicauit.
hic
quà corneam ſpectat ſphæricæ eſt figuræ, atque ex hac parte foramen H I,
vueæ, ſeu pupillam obſidet, vt aduentantibus rerum ſimulacris ſit obuius,
eaque; ſiſtat, vnde factum eſt illi quoque pupillæ nomen.
Huic quoque Aranea ſi­
mul, & vuea tenuiſſimis fibris in orbem connectuntur; quæ connexio non in
ora pupillæ extrema, ſed circa ipſam, vt in circulo D E F, ſecundæ figuræ:
qui fibrarum circulus apparet etiam in vuea, eſt enim veluti ſutura quædam
circularis circa pupillam, non longè tamen ab ipſa.
porrò iunctura hæc
adeò fortis eſt, vt non ſine aliqua vi vuea, & aranea inde à chriſtallino di­
uellantur.
Hæc de oculi fabrica nunc ſufficiant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index