Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1tat, nimis arctè compacta, ut locis ſuis planè extrudi
poſſint: mollitur tamen, quia omnes ejus particulae
calore concutiuntur; & poſtea ſi lentè refrigeretur,
non reſumit priorem duritiem, nec rigorem, nec fra­
gilitatem, ſed fit flexile inſtar ferri vilioris.
Dum
hoc pacto refrigeratur, ramenta anguloſa & confra­
goſa, quae grumulorum ſuperficiebus ad interiores
eorum partes vi caloris protruſa erant, foras ſe exſe­
runt, & una aliis implicata, tanquam uncis quibuſdam
perexiguis unos grumulos aliis annectunt: quo ſit,
ramenta iſta non ampliùs tam arcte in grumulis ſuis
compacta ſint, atque ut grumuli non ampliùs imme­
diato contactu, ſed tanquam hamis vel uncis quibuſ­
dam alligati, ſibi mutuò adhaereant; & ideò chalybs
non admodum durus, nec rigidus, nec fragilis,
mollis & flexilis evadat.
In quo non differt à ferro
communi, niſi quòd chalybi iterum candeſado, &
deinde celeriter reſrigerato, prior durities & rigidi­
tas reddatur, non autem ferro, ſaltem tanta.
Cujus
ratio eſt, quòd ramenta in chalybe non tam
abſint à ſitu ad maximam diuritiem convenienti, quin
facilè illum ignis vi reſumant, & in celerrimà refrige­
ratione retineant: cùm autem in ferro talem ſitum
nunquam habuerint, nunquam etiam illum reſumunt.

Et quidem, ut ita chalybs aut ferrum celerri­
mè refrigeretur, in aquam alioſve liquores frigidos
mergi ſolet; ac contrà in oleum vel alia pinguia, ut
lentiùs frigeſcat.
Et quia, quò durior & rigidior, eò
etiam fragilior evadit, ut gladii, ferrae, limae, aliave
inſtrumenta ex eo fiant, non ſemper in li­
quoribus exſtingui debet, ſed in temperatis, prout in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index