Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1unoquoque ex iſtis inſtrumentis magis minuſve fragi­
litas eſt vitanda quàm durities optanda; & ideò dum
certis liquoribus ita mergitur, non immeritò dicitur
temperari.
CXLIII.
Quomodo chalybs tem­
peretur.
30
5
10
15
20
25
30

Quantum autem ad meatus recipiendis particulis
ſtriatis idoneos, ſatis quidem patet ex dictis a, permul­
tos tam in chalybe quàm in ferro eſſe debere; ac etiam
eos eſſe in chalybe niagis integros & perfectos, ramu­
lorumque extremitates in ipſorum ſpiris eminentes,
cùm ſemel in
unam partem flexae ſunt, non fam facilè
in contrariam poſſe inflecti, quanquam etiam in hoc
faciliùs, quàm in magnete ſlectantur; ac denique
omnes iſtos meatus, non in chalybe aut alio ferro, ut
in magnete, orificia ſua recipiendis particulis ſtriatis
ab Auſtro venientibus idonea, in unam partem, & ido­
nea recipiendis aliis à Boreâ venientibus, in contra­
riam convertere; ſed eorum ſitum varium atque in­
certum eſſe debere, propterea quòd ignis agitatione
turbatur.
Et in breviſſimà illà niorâ, quâ haec ignis
agitatio frigore ſiſtitur, tot tantùm ex iſtis meatibus
verſus Auſtrum & Boream converti poſſunt, quot par­
ticulae ſtriatae, à polis Terrae venientes, ſibi tunc tem­
poris per illos viam quaerunt.
Et quia iſtae particulae
ſtriatae omnibus ferri meatibus multitudine non reſ­
pondent, omne quidem ferrum aliquam vim magneti­
cam accepit ab eo ſitu, quem habuit reſpectu partium
terrae, cùm ultimò candefactum refriguit, vel etiam ab
eo in quo diu immotum ſtetit, ſi diu in eodem ſitu ſte­
terit immotum; ſed pro multitudine meatuum quos
in ſe continet, poteſt habere adhuc majorem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index