Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
25
7. Quòd ſi dividatur plano, lineam per polos du­
ctam ad angulos rectos ſecante, duo puncta prius con­
tigua ſiant poli diverſae virtutis, unus in uno, alius
in alio ſegmento a.
8. Quòd quamvis in uno magnete ſint tantùm duo
poli, unus Auſtralis, alius Borealis, in unoquoque ta­
men ex ipſius fragmentis duo etiam ſimiles poli repe­
riantur; adeò ut ejus vis, quatenus ratione polorum
diverſa videtur, eadem ſit in quàvis parte ac in toto b.
9. Quòd ferrum à magnete iſtam vim recipiat, cùm
tantùm ei admovetur c.
5
10
10
10. Quòd pro variis modis quibus ei admovetur,
eam diverſimodè recipiat d.
11. Quòd ferrum oblongum; quomodocunque ma­
gneti admotum, illam ſemper ſecundùm ſuam longi­
tudinem recipiat e.
15
12. Quòd magnes de vi ſuà nihil amittat, quamvis
eam ferro communicet f.
13. Quòd ipſa breviſſimo quidem tempore ferro
communicetur, ſed temporis diuturnitate magis &
magis in eo confirmetur g.
20
14. Quòd chalybs duriſſimus eam majorem recipiat,
&sreceptam conſtantiùs ſervet, quàm vilius ferrum h.
15. Quòd major ei communicetur à perfectiore
magnete, quàm à minùs perfecto i.
25
16. Quòd ipſa etiam Terra ſit magnes, & nonnihil
de ſuâ vi ferro communicet j.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index