Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
291 254
292 255
293 256
294 257
295 258
296 259
297 260
298 261
299 262
300 263
301 264
302 265
303 266
304 267
305 268
306 269
307 270
308 271
309 272
310 273
311 274
312 275
313 276
314 277
315 278
316 279
317 280
318 281
319 282
320 283
< >
page |< < (254) of 525 > >|
291254Comment in 2. Cap. Sphæræ. dum quod nunc ultimo accepimus ſignũ, acumen uero eius ſit ſuper axem
Zodiaci.
Tale igitur corpus in quarta ſignificatione dicitur ſignum, ſe-
cundum quam acceptionem totus mundus diuiditur in duodecim partes
æquales, quæ dicuntur ſigna.
Et ſic, quidquid eſt in mundo, eſt in aliquo
ſigno.
COMMENTARIS.
Qvarto modo capitur ſignum iterum pro cor
80[Figure 80] pore quodam, veluti in ſecunda acceptione.
Si nam-
que intelligatur corpus aliquod, cuius baſis ſit ſignũ
in tertia ſignificatione, latera vero planæ ſuperficies
duorum ſemicirculorum, quorum circumferentiæ in-
cludunt idem ſignum, ita vt acumen corporis ſit in
axe Zodiaci, habebitur ſignum in quarta acceptione.
Nam in quarta acceptione ſumitur Zodiacus pro tota
ſoliditate mundi:
Vnde ſi totus mundus in 12. par-
11Quarta ac-
ceptio Zo-
diaci.
tes æquales diuidatur circulis, qui per polos Zodiaci,
&
initia ſignorum incedunt, ſeſeq́; mutuo ſecant in
axe Zodiaci, effecta erunt 12.
ſigna in quarta acceptio-
ne.
Quare iuxta hanc ſigni acceptionem nihil erit
in vniuerſo mundo, quod non in aliquo ſigno dicatur
22Omnia q̃
ſunt in mũ
do, ſuntin
aliquo ſi-
gno ĩ quar-
ta acceptio-
ne.
eſſe:
quoniam hæc 12. ſigna totum vniuerſum conſti-
tuunt, tanquam partes integrantes, vt nulla ſit par-
ticula, quantumuis minima in mundo, quæ extra aliquod 12.
ſignorum præ-
dictorum reperiatur.
Astronomi nonnulli, quatuor acceptionibus ſigni, & Zodiaciadij-
ciunt alias duas, ita vt quinto modo dicatur Zodiacus ſola linea ecliptica,
33Quinta ac-
ceptip Zo-
diaci, & ſi-
gni.
quæ quidem eſt, vt dixim@e, circumferentia circuli, quam Sol, motu annuo
proprio deſcribit ab occaſu in ortum.
Vnde ſi hæc circumferentia ecliptica
in 12.
æquales partes ſecetur, efficientur 12. ſigna in quinta acceptione: ita ſi-
gnum in quinta ſignificatione non ſit aliud, quàm duodecima pars lineæ ecli
pticæ.
Sexto deinde modo accipitur Zodiacus pro ſupeificie plana circulari,
44Sexta acce-
p@io Zodia-
ci & ſigni.
quam concludit circumferentia ecliptica.
Quamobrem, ſi à ſignis in quinta
acceptione ad centrum mundi rectæ lineæ demittantur, diuidetur totus cir-
culus eclipticus in 12.
ſectores inter ſe æquales, qui 12. ſigna in ſexta acceptio
ne dabunt.
Itaque ſignum in ſexta ſignificatione eſt ſector circuli ecliptici,
qui ſit duodecima pars e@uſdem circuli.
Caetervm tam varia, ac multiplex ſignificatio, ſeu acceptio Zodiaci,
&
ſigni excogitata fuit ab artificibus, vt commode omnia, quæcunque in mun
do ſunt, aliquo modo in ſigno aliquo eſſe dicerentur.
Verumtamen apud
55Qũo Aſtro-
nomi dicãt
omnia eſſe
in aliquo ſi-
gno.
Aſtronomos peritiores ſatis eſt ſignum in quinta acceptione, vt omnia in ali-
quo ſigno dicantur eſſe.
Si enim per polos Zodiaci, & per quoduis aſtrum,
ſeu punctum in mundo, intelligatur ſuperficies circuli maximi tranſire, dice-
tur aſtrum illud, ſeu punctum, in eo ſigno eſſe, ad quod peruenit circumferen
tia d cti circuli in linea ecliptica, vt apertius docebimus, vbi de latitudine
ſtellarum verba fecerimus in officijs eclipticæ lineæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index