Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1& rei, & nominis expoſitiones. quod ſæpè accidit, cùm ſcilicet nomina val­
dè perfecta, ac rei omnino conuenientia ſunt; nam
Conueniunt rebus nomina ſæpè ſuis.
Huiuſmodi ſæpè ſunt, quæ perfectam continent etymologiam, vbi ipſa
nominis expoſitio, ſimul etiam eſt rei eſſentialis definitio.
tales ſunt ſæpè
nomina, & definitiones Geometricæ.
Exempli cauſa, talis eſt definitio qua­
drati, nam quando dico, quadratum eſt figura plana quatuor rectis lineis,
& quatuor angulis rectis conſtans, explico ſimul rationem nominis, & ra­
tionem rei: dicitur enim quadratum á quatuor illis lineis.
Explico deinde
totam eius eſſentiam, quando dico ipſum conſtare ex quatuor lineis rectis,
& quatuor angulis rectis, quæ duo ſimul iuncta conſtituunt totam quadrati
eſſentiam, ſunt enim ipſius differentia conſtitutiua; loco autem generis eſt
figura plana quadrilatera: quapropter erit hæc perfectiſſima definitio, cùm
non ſolum nominis, ſed etiam rei eſſentiam rotam patefaciat; ſtatim enim,
ac cognoſcimus quadratum ex prædictis conſtare nihil amplius de ipſius eſ­
ſentia animus ſcire deſiderat, ſed acquieſcit, vnde eam eſſe optimam defi­
nitionem manifeſtum eſt.
Huiuſmodi quoque eſt definitio figuræ altera par­
te longioris, nam cùm dicitur, ea eſt figura plana quadrilatera, quæ rectan­
gula
quidem, & æquilatera non eſt, patet inde, cur dicatur altera parte lon­
gior
, quòd eſt ipſius etymon: deinde ipſius eſſentia, ita innoteſcit, vt nihil
amplius de ea quærendum ſuperſit.
Similiter cum dicitur, æquilaterum trian­
gulum eſt, quod tria latera habet æqualia, ecce tibi, & nominis, & rei cau­
ſa.
talis eſt etiam prima 6. definitio, ſimiles figuræ rectilineæ ſunt, quæ & an­
gulos ſingulos ſingulis æquales habent, atque etiam latera, quæ circum æqua­
les proportionalia; hic enim etymologia, & rei natura manifeſtatur.
talis
adhuc eſt prima definitio 10. commenſurabiles magnitudines dicuntur, quas
eadem menſura metitur.
innumeras huiuſmodi alias, quæ apud alios Geo­
metras reperiuntur, miſſas facio, ne in re tam clara longior ſim.
ſed alias
contemplemus, quæ nullo modo ſunt nominis definitionis, ſed rei tantum,
prima Euclidis definitio, quæ eſt Puncti, iuxta puncti naturam bipartita eſt,
habet enim eſſe partim abſolutum, partim relatiuum; cùm in prima defi­
nitione dicitur.
Punctum eſt, cuius nulla pars eſt, definitur quatenus abſo­
lutum, cùm poſtea in tertia definitione dicitur, termini lineæ ſunt puncta,
definitur quatenus eſt quid alterius: ex quibus tota puncti natura fit mani­
feſta; etymologia verò ne quaquam; nam dicitur punctum à pungendo, quaſi
ſit punctura quædam, quæ notio in Euclidis definitione minimè attingitur.
Similiter cum dicitur, line a eſt longitudo latitudinis expers, vbinam nomi­
nis ratio?
nam linea dicitur à lino, quaſi lineum filum; antiquitus enim ex
lino fila fiebant, quibus fabri ad deſignationes vtebantur, quemadmodum
nunc ex cannabe: at in Euclidis definitione ridiculum eſt hanc rationem que­
rere; in qua tamen lineæ eſſentia perfectè apparet.
Pariter quando definit ſuperficiem eſſe eam, quæ longitudinem, latitudi­
nemque
; tantum habet, apparet quidem rei natura, at verò vbi nominis defi­
nitio, quæ eſt, dici ſuperficiem, quaſi ſupremam faciem?
Cùm dicitur An­
gulus eſt duarum linearum, ſe mutuò tangentium inclinatio, vbinam vocis
notio?
aperitur tamen rei natura, & quidditas. Sed magis manifeſtum eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index