Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1cap. 7. ipſe non credebat aliarum cauſarum, quàm formalis, & materialis,
quas Mathematici tractant, ſpeculationem philoſophicam eſſe magnifacien­
dam; efficientem enim, & finalem nunquam explicuit, proptereaquod à Ma­
thematicis, nunquam tractarentur.
Proclus præterea cap. 10. lib. 7. in Eu­
clidem, ait; Mathematicam verò omninò rerum ſempiternarum vim ha­
bentem, ſcientiam appellat Plato.
& paulo poſt, ne dicamus igitur, quod
Mathematicam à ſcientiarum numero Plato expellit.
& in fine cap. ait.
(Mathematica tamen eſt ſcientia, non vt à ſuppoſitione immunis, ſed vt propria­
rum in anima rationum cognitrix, & vt cauſas concluſionum afferens) nota illud,
cauſas concluſionum afferens.
concludit poſtea ſic, hæc omnia de Platonis
ſententia pro Mathematicis dicta ſint.
Ipſum præterea exiſtimaſſe eas eſſe abſolutiſsimas ſcientias ex multis ip­
ſius dictis par eſt credere; cur enim dixiſſet, Deum Geometrizare, niſi ob
ſummam Geometriæ excellentiam?
cur omnes ageometretos è gymnaſio
ſuo arcebat?
cur eas in aſcenſu ad ſummi Boni cognitionem naturali Phi­
loſophiæ prætulit?
quàm autem immeritò in contrariam ſententiam alij eum
ad ſe pertrahant, infra apparebit, cùm calumnias diluemus.
Sequatur tertio loco Procli ipſius authoritas, qui in primo, & ſecundo
libro comm. in Euclidem, totus eſt in Mathematicis, præcipuè verò in Geo­
metria ſummis laudibus cumulandis, easque; eſſe perfectiſſimas ſcientias ſæ­
pius non ſolum aſſerit, ſed etiam demonſtrat.
Id igitur primum cap. 10. lib.
primi aggreditur, vbi fusè oſtendit ex Platone eſſe ſcientias, quæ concluſio­
num
cauſas afferant.
i. perfectiſſimas habere demonſtrationes. & cap. 5. lib. 2.
de Euclide loquens, ait (Præcipuè verò circa Geometricam elementorum inſti­
tutionem eum quiſpiam admirabitur propter ordinem, & electionem eorum, quæ
per elementa diſtribuit, etenim non ca aſſumpſit omnia, quæ poterat dicere, ſed ea
duntaxat, quæ elementari tradere potuit ordine.
Adhuc autem omnis generis ſyl­
logiſmorum modus, alios quidem à cauſis fidem ſuſcipientes, alios verò à certis no­
tis perfectos, omnes autem inuincibiles, & certos, ad ſcientiamqué, accommodatos)
notanda ſunt illa; à cauſis fidem ſuſcipientes, quibus præcipuè indicat, ſe in
Demonſtrationibus Euclidianis cauſas agnoſcere.
Lib. deinde 3. in comm. ad primam Euclidis propoſit. hæc habet; Quan­
do
igitur ſyllogiſmus Geometris per impoſſibile fuerit, ſymptoma tantùm
inuenire cupiunt, quando autem per præcipuam Demonſtrationem, tunc
rurſus ſiquidem in particulari demonſtrationes fiant, cauſa nondum mani­
feſta eſt, ſi verò in vniuerſali, in omnibus ſimilibus continuò & ipſum pro­
pter quid manifeſtam fit.
Ecce tibi iterum ipſum Propter quid in Geome­
tricis.
& in eod. com. poſt multa; illam autem, quæ demonſtratio dicitur,
quandoquidem propria Demonſtrationi habentem inueniemus, & definitio­
nibus Medijs quæſitum oſtendentem; hæc enim Demonſtrationis perfectio
eſt.
Vbi obſeruandum eſt apud Proclum Geometram vti definitionibus pro
Medio; quòd requiritur ad exactiſſimam Demonſtrationem, vt ipſe ait: quod
declarat exemplo primæ Demonſtrationis Euclidis, cùm ait, quando autem
per deſcriptionem circulorum, quod conſtitutum eſt Triangulum æquilate­
rum eſſe oſtenditur, à cauſa apprehenſio fit, æqualitatem enim circulorum
cauſam æqualitatis laterum illius eſſe dicemus.
Quid igitur apud Proclum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index