Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1clarius dici poterat? quæ tamen omnia aduerſarij videntur clauſis de indu­
ſtria oculis præterijſſe; conſtat enim ex opuſculo Piccolominei ipſum dili­
genter hoc conſilio Proclum perlegiſſe; quì igitur fieri potuit, quin ea vi­
derit.
Sed hodie plurimi non ad verum, ſed ad libitum philoſophamur.
Placuit hos tres ſolos Platonem, Ariſtotilem, & Proclum ex veteribus pro
noſtra ſententia in medium adducere, propterea quod eos ſibi adiungere con­
tra
omnem rationem nitantur aduerſarij, vt ex prædictis iam ſatis liquidè
conſtat.
Reliquorum verò Philoſophorum, tàm Græcorum, quàm Arabum,
aut Latinorum placita citare ſuperſedeo, etiam ſi omnes vno ore Geome­
tricas demonſtrationes tanquam omnium exactiſſimas celebrauerint, vel
teſte ipſo Piccolomineo, qui initio libelli de certitudine, Mathematica, ſic
ait; omnes ferè Latini, vt D. Albertus, D. Tho nas, Marſilius, Egydius, Zi­
mara, & plerique, alij vno ore Auerroem interpretati ſunt, dicere Mathema­
ticas demonſtrationes eſſe in primo gradu certitudinis, quod Mathemati­
cus ex notioribus nobis, & natura demonſtret, quippequi vel ſolus, vel ma­
ximè demonſtratione illa, quam potiſſimam appellant, vtatur, qua.
ſ. ſimul
& quod effectus ſit, & cur ſit liquidò innoteſcit.
Verum ipſe omnium pri­
mus abſolutè dici poteſt, cum nullus ante ipſum, cuius opera extent, id di­
cat; quamuis ipſe fallo Proclum, Ariſt. & Platonem ſibi conetur adiungere.
Poſt ipſum verò ſoli duo ferè Pererius, & Conimbric. eum ſequuti ſunt. At
verò contrariam ſententiam reliqui omnes poſt ipſum amplexi ſunt; ex qui­
bus ſolos duos, eosque; præſtantiſſios huiuſce tempeſtatis philoſophos alle­
gaſſe ſit ſatis.
Toletum. ſ. & Zabarellam. Toletus enim quæſt. 4. 2. Phyſ.
in 3. concluſione habet iſta; Phyſicus, & Mathematicus differunt in modo
demonſtrandi, Phyſicus enim frequenter vtitur demonſtratione ſigni, & ef­
fectus, quia ipſius cauſæ frequentius ſunt occultæ, nec per ſe ſenſibiles, effe­
ctus verò ſunt ſenſibiles, vt mors, motus, &c.
quæ ad ſenſum patent, quorum
cauſæ à ſenſibus ſunt remotæ.
At Mathematicus frequentius à prioribus
procedit cum eius cauſæ notiores ſint effectibus, à ſenſu enim abſtrahit, &
in intellectu notius eſt, quod prius eſt.
videas Lector, quàm ſyncerè natu­
ralis philoſophiæ profeſſor vera de Mathematicis loquatur, ita vt etiam eas
illi præferat.
Iacobus autem Zabarella in toto ſuo opere logico, perpetuò
Mathematicas demonſtrationes, vt potiſſimas agnoſcit, exemplaque; Ariſt.
geometrica exponit tanquam vera, & omnino rebus ipſis accommodata;
quare non eſt, cur vnum, aut alterum ipſius locum hic deſcribamus.
illud
non prætermittam, ipſum fateri ſe bis, teruè totum Euclidem ſedulò perle­
giſſe, vt probè poſſet Ariſt. mentem circa demonſtrationis naturam aſſequi,
cùm videret Ariſt. quæcunque de demonſtratione præciperet, omnia ad Geo­
metricam normam, tanquam ad lydium lapidem examinare.
Locus, vbi
hæc ait, mihi è memoria excidit, certus tamen ſum apud ipſum ea me le­
giſſe.
quarto tandem loco, communi authoritate omnium antiquorum idem
comprobatur, apud quos ſemper demonſtrationes Geometricę appellatæ
ſunt per antonomaſiam demonſtrationes, non rationes, non opiniones, non
ſententiæ, quemadmodum in reliquis philoſophiæ partibus fieri ſolet.
Sed
iam ab authoritatibus ad rationes.
Prima, Vera, & perfecta demonſtratio ex Auerrois ſententia debet à no­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index