Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1rei, alij realem modalem, & alij alijs formalitatibus eam appellant; qui­
bus ſingulis aliquam realitatem illi ineſſe ſignificant, quæ ſufficit ad perſe­
ctam demonſtrationem.
ſatis enim eſt ad perfectam demonſtrationem, vt
per eam cauſa propria, & adæquata effectus, iuxta rei naturam, detegatur,
ſic enim intellectui noſtro fit ſatis, vt acquieſcat, & verum intueatur, quod
eſt finis perfectæ demonſtrationis.
neque verò maior, aut minor diſtinctio fa­
cit, vt cauſa ſit magis, aut minus vera, ſed vera illa eſt cauſa, quæ verè cau­
ſat effectum à ſe non ratione tantum diſtinctum: & proinde vera illa demon­
ſtratio eſt, quæ pér eam demonſtrat.
quartò hæc, quamuis parua diſtinctio,
multum tamen ex alia parte conducit ad demonſtrationis perfectionem, ex
ea enim fit, vt in demonſtratione liquidò appareat, cauſam illam eſſe ve­
ram, & propriam affectionis demonſtratæ, ita vt non poſſit à propinquiori
procedere; quod in nulla alia ſcientia tam euidenter apparet.
Obiectio 2. Geometra oſtendit eandem concluſionem per plures demon­
ſtrationes, ergò per diuerſa media, atqui vnius effectus eſt vna tantum cau­
ſa propria, & adæquata.
Reſpondeo primò, eandem rem oſtendi quidem per plures demonſtratio­
nes, quarum vna eſt à priori, altera verò à poſteriori.
ſecundò, ſi omnes ſint
à priori, tunc eſſentialiter eſſe vnam tantum, plures verò accidentaliter,
quia in omnibus erit idem medium præcipuum, ſed conſtructio, qua illud
detegitur diuerſa, vt patet in 32. primi, quam aliter Pythagorici, aliter Eu­
clides, aliter Proclus demonſtrarunt, ſed tamen in omnibus eſt idem Me­
dium, cauſa ſcilicet materialis, quamuis diuerſa ſit conſtructio.
Obiectio 3. Demonſtrationes Geometricæ non conſtant ex proprijs, &
per ſe, non enim Geometra conſiderat eſſentiam Quantitatis, neque eius
paſsiones, quatenus ab illius eſſentia manant, quare ex communibus qui­
buſdam, & merè extrinſecis neceſſe eſt procedere.
Reſpondeo ex dictis cap.
1. de materia intelligibili, & definitionibus Geometricis huic obiectioni
abundè fieri ſatis.
materia enim Geometriæ non eſt quantitas ſecundum ſe,
ſed quatenus terminata, cuius totam eſſentiam ex definitionibus eſſentiali­
bus Geometra cognoſcit: quorum vtrumque aduerſarios latuit.
Præterea falſum eſt, Geometram ex communibus pluribus ſcientijs pro­
cedere, quod vetat Ariſt. 1. Poſter. procedit enim ex principijs communi­
bus quantitatibus terminatis, ideſt figuris, & numeris; quod non ſolum li­
cet, ſed etiam debet fieri ex 1. Poſter. tex. 20. & 25. neque vnquam idem prin­
cipium repetit, niſi vbi eſt effectus formalis ipſius, & non niſi contrahendo
ad illud particulare.
Recentiorum calumniæ aduerſus Mathematicas
diluuntur.
Cap. 3.
Prima eſt, qua Alexander Piccolomineus, & eius ſectatores malè con­
tra Mathematicos Proclum adducunt, quod, vt manifeſtè videas,
hic tibi deſcribam integram Procli ſententiam, quam ille mutila­
tam citat, & quidem græcè, vt melius lateat.
libro igitur 3. in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index