Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1tatibus anteponit, vt ducentem omnes, & ad ſuum officium vtentem mini­
ſterio ſingularum.
officium autem eius eſſe per totam entis progredi latitu­
dinem, atque ad ipſum Bonum totius entis cauſam, ſe conferre, & quid vnum­
quodque
ſit definire, rationem cuiusque; eſſentiæ aſſignando, quiduè quamlibet
ſequatur eſſentiam demonſtrare.
Cæteras autem facultates præ huius no­
bilitate iudicat eſſe ſeruiles: aut enim ad opiniones hominum declinant, aut
ſaltem etſi ad incorporea ſe ſe pro viribus erigunt, nihilominus circa illa
quodammodo ſomniant, quales eſſe inquit Mathematicas.
ex quibus iam
clarè vides Platonem dixiſſe Mathematicas quodam modo ſomniare circa
eſſentiam rerum, non abſolutè, ſed comparatione ad Theologiam: intelli­
gis etiam cur Mathematicas nolit ſcientias appellari, quia nimirum ſolam
Theologiam hoc nomine dignam cenſebat: qua de cauſa minus Phyſicam,
eodem nomine dignam putauit, cùm eam opinionem, Mathematicam verò
cogitationem, vel ratiocinationem dicat.
ob eandem comparationem aſſe­
rit etiam Mathematicas minus eſſe certas, quam Theologiam, quoniam,
ſcilicet hæc nihil ſupponit, nihilque; diſcurrit, ſed intuetur: illæ verò iactis
quibuſdam principijs, quæ probari nequeunt, diſcurrunt, proptereaque; in
ipſo diſcurſu poteſt error aliquis contingere.
eandem huius loci explica­
tionem habes apud Proclum cap. 10. lib. 1. in Euclid. ſic; Verum quid ſibi
velit Plato, quando in libris de Rep. à Mathematica ſcientiæ nomen abſtu­
lit breuiter dicam.
& paulo poſt; hanc denique ſcientiam, quam ab artibus
diſtinguimus diuidens, vnam quidem ſuppoſitionis expertem eſſe vult, alte­
ram verò ex ſuppoſitione ſcaturire.
& poſt pauca: & ſic ait Mathematicam
tanquam ſuppoſitionibus vtentem ab ea, quæ ſuppoſitionibus caret, perfe­
ctaque
; eſt ſcientia deficere: vna enim verè eſt ſcientia, per quam omnia, quæ
ſunt cognoſcere apti ſumus.
perſpicuè igitur vides auctoritate horum phi­
loſophorum hæc omnia Platonem non abſolutè, ſed comparatè dixiſſe.
Poſt hæc Ficinus iterum ex ſententia Platonis ſic pergit: quoniam verò
diſſerendi facultas, ſi adoleſcentibus tradatur opinionem honeſti debilitat,
vnde euadunt intemperantes, imò & ſuperbi, & impij, vt in Philebo quoque,
& legibus dicitur, idcircò ante trigeſimum ætatis annum in Mathematicis
erudiendi ſunt, atque in publicis negotijs per interualla pariter exercendi.
concludamus tandem hæc pulcherrimo eiuſdem 7. de Rep. loco, quem etiam
Proclus lib. 1. cap. 8. ad verbum ferè ſic recitat: Ideo & in Repub. Socrates
rectè dixit, oculus, nimirum animæ, qui ab alijs ſtudijs excœcatur, defodi­
turque
; à Mathematicis tantum diſciplinis recreari, excitarique; rurſus ad eius,
qui eſt, contemplationem, & à ſimulacris ad ea, quæ vera ſunt: nam pulchri­
tudo, & ordo Mathematicarum rationum, firmitudoque, ac ſtabilitas con­
templationis, nos ipſis coniungit intellectibus, perfectèque; in ipſis obfirmat,
perpetuò quidem manentibus, & diuina pulchritudine collucentibus, ac mu­
tuum ordinem ſeruantibus.
Animaduertiſti Lector ex his paucis, quot lau­
dibus in hoc 7. de Repub. Mathematicæ à Platone cumulentur, vt totus ferè
liber quoddam ipſarum encomium videatur: vnde mirum ſit, iſtos ex eo­
dem ſeptimum locum illum contra Mathematicas, inter tot ipſarum præ­
conia ſedulò emendicaſſe, ac perperam interpretatos eſſe: ſicque Araneos
imitatos eſſe, qui ex mellifluis floribus, ex quibus Apes mella, venenum col­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index