Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 355 > >|
1
Septima eſt, qua dicunt Geometras non habere materiam veram, & pro­
priam, ea enim Phyſica eſt, & proinde neque cauſam materialem.
Sed dicé­n
dum eſt Geometras quidem carere propria materia phyſica, non carere ta­
men propria materia Mathematica, quæ eſt illa intelligibilis, de qua cap. 1.
dictum eſt.
Octaua, eſt cuiuſdam dicentis, opinionem communem eſſe, Mathematicam
non eſſe propriè ſcientiam; ſed hoc manifeſtè falſum eſt, cum inter tot Phi­
loſophos Græcos, Arabes, Latinos, ſolùm ipſe duos, vel tres huius ſenten­
tiæ in medium poſſit afferre, Piccolom. .ſ.
quem ſequitur Pererius.
Nona, eſt alterius, qui Geometras damnat, quòd plura reuocant ad illud
vniuerſale axioma, quæ ſunt eadem vni tertio, ſunt eadem inter ſe.
Verùm
iſte malè Geometrarum principia nouit, axioma enim illud, nuſquam apud
Mathematicos reperitur, neque reperiri pot., cum quantitatem non inuoluat.
Decima, qua dicunt entia Mathematica non extare: ſed ex initio dictis
de materia intelligibili hęc nota ſatis detergitur.
Vndecima, abſtractionem à materia multum derogare perfectioni Mathe­
maticarum demonſtrationum; cui reſpondeat eruditiſſimus Toletus, qui
in 2. Phyſ. quæſt.
4. ſic ait: Phyſicus frequentet vtitur demonſtratione effe­
ctus, & ſigni, quia ipſius cauſæ frequentius ſunt occultæ nec per ſe ſenſibiles,
at Mathematicus frequentius à prioribus procedit, cùm eius cauſæ notio­
res ſint effectibus, à ſenſu .n.
abſtrahit, & in intellectu notius eſt, quòd prius
eſt.
Poſtea in 4. concluſ. ſic ait: omnem phyſicæ imperfectionem à materia
pendere, vnde Ariſt. 2. Metaphy. tex. 16. tradens huius non exactæ certitu­
dinis rationem ait: natura materiam habet: & poſt pauca: At res Mathe­
maticæ, cùm ab hac materia ſeparent ſimpliciter neceſſariæ ſunt, ſemper
enim omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis.
ex quibus
apparet omnem Mathematicarum perfectionem oriri ex abſtractione, con­
trà quàm putabat aduerſarius.
Duodecima eſt, Mathematicas abſtrahere à Bono: verùm eas ab ea libe­
rat Ariſt. dum lib. 13. Metaphyſ. ait: qui dicunt Mathematicas ſcientias ni­
hil de bono, vel pulchro dicere, falſum dicunt: dicunt enim, & maximè oſten­
dunt
, nam etiamſi non nominant, quia tamen opera, & rationes oſtendunt,
non ne dicunt de eis?
pulchri namque; maximè ſpecies ſunt, ordo, commen­
ſuratio, & definitum, quæ maximè à Mathematicis ſcientijs oſtenduntur.
Decimatertia eſt, Geometriam, & Arithmeticam, vt ſunt ſpeculatiuæ ſcien­
tię eſſe inutiles, atque iniucundas.
Sed hæc oppoſitio in omnes quadrat ſpe­
culatiuas, quæ non vtiles, ſed gratia ſui ſunt.
quod maximè ij ſolent oppo­
nere, qui ſcientias, vt ille cecinit cauponantur, ſeu qui eas quæſtuoſas fa­
ciunt.
Verùm hos animo mercatores potius, quàm Philoſophos amande­
mus ad cap. 8. 9. & 10. libri primi Procli, vbi fusè de vtilitate earum omnium
diſſerit.
Quod ſi Philoſophus ſit, qui hæc opponat; huic illa ſufficiat vtili­
tas, qua loca omnia Ariſt. Mathematica, quę ferè quadringenta ſunt, facilè
Mathematicarum auxilio intelliguntur, ſicque; ad plenam totius Ariſt. intel­
ligentiam, tandem perueniri poteſt.
Quod attinet ad delectationem inuenient, inibi apud Proclum hæc, cui
Mathematicarum diſciplinarum cognitionem ſpernunt, voluptates, quæ in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index