DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 288 > >|
612[Figure 12]
Iiſdem poſitis, duca­
tur FCG ipſi AB, &
horizonti perpendicula­
ris; & centro C, ſpatio­
què CA, circulus deſcri
batur ADFBEG. erunt
puncta ADBE in circu
li circumferentia; cum li­
bræ brachia ſint æqualia.

& quoniam in vnam con
ueniunt ſententiam, aſſe­
rentes ſcilicet libram DE
neq; in FG moueri, ne­
que in DE manere, ſed in AB horizonti æquidiſtantem rediré.

hanc eorum ſententiam nullo modo conſiſtere poſſe oſtendam.

Non enim, ſed ſi quod aiunt, euenerit, vel ideo erit, quia pondus
D pondere E grauius fuerit, vel ſi pondera ſunt æqualia, diſtantiæ,
quibus ſunt poſita, non erunt æquales, hoc eſt CD ipſi CE non erit
æqualis, ſed maior.
Quòd autem pondera in DE ſint æqualia, &
diſtantia CD ſit æqualis diſtantiæ CE: hæc ex ſuppoſitione pa­
tent.
Sed quoniam dicunt pondus in D in eo ſitu pondere in E
grauius eſſe in altero ſitu deorſum: dum pondera ſunt in DE, pun­
ctum C non erit amplius centrum grauitatis, nam non manent, ſi
ex C ſuſpendantur; ſed erit in linea CD, ex tertia primi Archi­
medis de æqueponderantibus.
non autem erit in linea CE, cum pon
dus D grauius ſit pondere E. ſit igitur in H, in quo ſi ſuſpendan­
tur, manebunt.
Quoniam autem centrum grauitatis ponderum
in AB connexorum eſt punctum C; ponderum verò in DE eſt
punctum H: dum igitur pondera AB mouentur in DE, centrum
grauitatis C verſus D mouebitur, & ad D propius accedet; quod
eſt impoſsibile: cum pondera eandem inter ſe ſe ſeruent diſtantiam.

Vniuſcuiuſq; enim corporis centrum grauitatis in eodem ſemper
eſt ſitu reſpectu ſui corporis.
& quamquam punctum C ſit duo­
rum corporum AB centrum grauitatis, quia tamen inter ſe ſe ita à
libra connexa ſunt, vt ſemper eodem modo ſe ſe habeant; Ideo
punctum C ita eorum erit centrum grauitatis, ac ſi vna tantum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index