Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 64 > >|
1
X
Reſiſtentia autem vi contrariæ commiſſa tantum
de ea tollit quanta eſt ipſa reſiſtentia.
Sublata autem
vi tollitur motus: ſublata verò reſiſtentia, ſi vis adſit,
ſequitur motus.
Vbi igitur vis & reſiſtentia inęqua­
les committentur, ſi vis maior ſit quàm reſiſtentia,
fiet motus ſecundum vis illius nutum, & contra nu­
tum vis illius quæ reſiſtit.
Si verò reſiſtentia maior
fuerit, tum ipſa fiet vis mouens, & vim contrariam
contra nutum ipſius mouebit, dum ipſa nutu ſuo
mouebitur.
Hinc ſequuntur duo theoremata, circa
quæ totius huius conſiderationis cardo vertitur.
THEOREMA I.
Duarum virium connexarum, quarum (ſi mo­
ueantur) motus erunt ipſis ἀντιπεπονθῶς proportiona­
les neutra alteram mouebit, ſed æquilibrium facient.
Sit vis A commiſſa cum vi B, ſitque vis A ad vim
B ratio per ſe, vt C ad D quæcunque illa ſit, ſiue dupla,
ſiue tripla, ſiue alia.
Sit etiam eadem ratio motus quo
B mouebitur, ſi ita, vt connexa ſunt, moueantur) ad
motum quo A mouebitur, quæ eſt C ad D, dico mo­
tum non ſequuturum, ſed factum iri æquilibrium.
Aut enim A & B vires per ſe erunt æquales aut inæ­
quales: ſi æquales, ergo & ipſarum motus æquales e­
runt: ſunt enim ex hypotheſi ipſis proportionales:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index