Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1plura Ariſt. & veterum philoſophorum loca ſibi aduerſantia diſſimulat: tan­
dem, quod nullus adhuc auſus eſt, concludit Mathematicam nullam eſſe
Philoſophiæ partem, cùm tamen apud Ariſt. & omnes peripateticos nihil
frequentius occurrat, quam tres eſſe philoſophiæ partes, Phyſicam, Mathe­
maticam, & Metaphyſicam.
ait præterea ſæpius certitudinem Mathemati­
cam ex eo prouenire, quod ad ſenſum oſtendant, ſeu quod ſenſu ipſarum ve­
ritates percipiantur; quod omninò falſum eſſe ſæpius ſupra probatum eſt,
cùm eorum materia ſit omninò intelligibilis, non autem ſenſibilis, & nullus
eſt, qui eas, vel leuiter attigerit, quì iſtud palàm non fateatur.
Scias denique candide Lector, me ſyncerè omnia, & ſolius veritatis amo­
re hucuſque dixiſſe, vt experiri poteris, ſi authores, quos citaui, adieris,
quod vt facias, obſecro, plura enim, quam dixi, reperies.
è contrariò vi­
diſti, quàm ſolicitè, alij, quorum munus eſſet eas fouere, ac tueri, contra pul­
cherrimas haſce facultates, neſcio quo conſilio tam ſolicitè egerint.
De præstantia ſcientiæ, quam nobis pariunt Geometria,
& Arithmetica.
Cap. 4.
Scientiarum nobilitas, atque præſtantia non ex ſubiecto, & medio ſo­
lum, verùm etiam, & quidem multò magis ex notitia, quæ per illas
acquiritur, quippeque; illarum finis eſt, penſanda eſt: quanto enim hæc
præſtantior, ac nobilior eſt, tanto etiam illæ excellentiores ſunt ha­
bendæ.
Verumenimuerò, vt ait Ariſt. initio 2. Metaphyl. Finis ſcientiæ eſt
veritas.
quod & Plato confirmat, dum in Sympoſio aſſerit, animi cibum eſ­
ſe veritatem, atqui Geometria, & Arithmetica, cùm ſemper euidentiam
pariant, ſemper etiam veritatem conſequentur, vnde Ariſt. 1. Ethic. cap. 7.
Geometram appellat veritatis ſpeculatorem.
cùm præterea reliquæ ſcien­
tiæ (Mathematicis medijs exceptis) rarò euidentiam pariant, rarò etiam
veritatem aſſequentur, ſed ferè ſemper opiniones gignent, vnde eas meritò
non ſcientias, ſed opiniones Plato voluit appellari: ſequitur abſolutè di­
cendum eſſe, Mathematicas reliquarum ſcientiarum præſtantiſſimas eſſe;
quemadmodum inter opiniones præſtantiſſimum quid eſt veritas.
Neque verò ſolum huius notitiæ excellentia à veritate deſumitur, verum
etiam ab admirabilitate, ſunt enim concluſiones Mathematicæ (paruis ex­
ceptis) admirabiles veritates, licet enim cùm Cicer. primo de orat ſic ad­
mirati; quis ignorat, ij, qui Mathematici vocantur quanta in obſcuritate
rerum, & quàm in recondita arte, & multiplici, ſubtilique; verſantur?
Et ve­
rò quis non admiratur, cùm intelligit, omne triangulum habere tres angu­
los æquales duobus rectis?
& omnem figuram rectilineam habere angulos
externos, etiamſi mille ſint, æquales tantummodo quatuor rectis?
Item
duo parallelogramma ſuper eadem baſi, & in ijſdem parallelis conſtituta
æqualia eſſe, etiamſi alterum quantumuis longum efficiatur?
quàm admira­
bilis eſt 47. primi, pro cuius inuentione Pythagoras Muſis Hecatombas
immolauit?
In ſecundò deinde Elem. lib. quàm ſubtilis eſt 14. quæ rectili­
neo cuiuis quadratum exhibet æquale.
In tertiò poſtea, quot quantaque;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index