Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1retur. mirum eſt, quam breui ex apertiſſimis ad obſcuriſſima trahat, & ex
humillimis in altiſſima ſtatim aſſurgat.
Sed iam Arithmeticæ etiam fructus inſpiciamus: in qua pręter ea, quæ
Euclides, Iordanus, & Maurolicus egregia ſanè adinuenerunt, quàm mira­
bile eſt illud veluti ſcientiarum monſtrum, ac portentum, quod Algebram
vocant?
nihil fortaſſe in tota peritiæ Encyclopedia ſubtilius, profundius ni­
hil, non humano ingenio par eſt, ſed quid cœlitus reuelatum dixeris: nume­
ros illos, quos ſurdos vocant, & qui nullo modo exprimi poſſunt, addit, ſub­
trahit, multiplicat, diuidit, perinde ac ſi numeri communes eſſent: illis ve­
rò, quos minores, quàm nihil confingit, quid abſtruſius?
quibus tamen vtriſque;
admirandas adeò diſſoluit quæſtiones, & enigmata, vt ij, qui hanc callent
eruditionem, nihil in numerorum infinita ditione obſcurum, nihil arduum ti­
meant; vt propterea eos non homines, ſed vel intelligentias quaſdam ſepa­
ratas, aut præſtigiatores quoſdam eſſe exiſtimes.
Hanc tandem Geometriæ, & Arithmeticæ tractationem abſoluentes, ex
prędictis breuiter earum prærogatiuas ſic perſtringamus: quarum.
Prima ſit, quòd omnes ſcientiæ partes ab inuicem diſtinctas obtinent, vi­
delicet primo loco definitiones, easque; eſſentiales.
Secundò, poſtulata. Ter­
tiò, axiomata, quę ſunt tria principiorum genera; ex quibus ſcientia dedu
citur.
quapropter quarto loco ſuccedunt propoſitiones cum ſuis demon­
ſtrationibus: quæ partim problemata, partim Theoremata ſunt.
hunc por­
rò doctrinæ ordinem pulcherrimum ab Ariſt. etiam traditum, præterquam
in Mathematicis, & maximè hiſce puris nuſquam eſt reperire.
Secunda, ex principiorum autem præmiſſorum certitudine fit, vt proce­
dant à notioribus nobis, & natura.
Tertia, quod omnes earum comprobationes ſunt demonſtrationes, partim
à priori, partim à poſteriori, vbi nihil probabile, nulla opinionum diſcordia,
ſed totum euidens, concors, & verum cernitur.
Quarta, demonſtrationes à priori ſunt tantum à cauſis intrinſecis mate­
ria, & forma.
Quinta, demonſtrationes earum, vt plurimum, & quod, & propter quid
ſimul manifeſtant.
Sexta, eſt mirabilis, & perpetua demonſtrationum connexio, & depen­den
tia ab inuicem.
De Mathematicis medijs, Aſtronomia, Perſpectiua,
Mathematica, Muſica.
Cap. 5.
De materia harum, cùm apud Philoſophos conueniat, nihil eſt,
cur de ea dicamus.
Eas verò habere perfectiſſimas demonſtra­
tiones, quibus etiam mirabiles veritates, easque; ſcitu iucundiſſi­
mas nobis patefaciunt, vna, eademque, opera breuiter demonſtra­
bimus.
non deeſt tamen Ariſt. authoritas 1. Poſter. tex. 30. aſſerentis eas
habere cauſas demonſtrationum, ſic.
Hic enim ipſum quidem quòd ſenſi­
tiuorum eſt ſcire, ipſum verò propter quid Mathematicorum, hi namque;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index