Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1in Auſtralibus, perpendiculariter ſtante, illumque hoc
pacto cymbae impoſitum, quandam aequatoris ſui par­
tem ſemper accuratè eandem verſus Boream, & oppo­
ſitam verſus Auſtrum convertere.
Quod an verum ſit
nullo mihi adhuc experimento compertum eſt.

facilè mihi perſuadeo non omnino eandem, nec fortè
etiam tantam eſſe declinationem, in magnete ita con­
ſtituto, quàm in eo cujus poli aequaliter à Terrâ diſtant.

Nam particulae ſtriatae, in hac ſuperiore Terrae regione,
non modò per lineas aequaliter ab ejus centro
ab uno polo ad alium revertuntur, ſed etiam ubique
(praeterquam ſub aequatore) nonnullae ab interioribus
ejus partibus aſcendunt: & magnetis ſupra polos
erecti converſio ab his ultimis, declinatio verò à prio­
ribus praecipuè
5
10
15
Praeterea magnes trahit ferrum, ſive potiùs magnes
&sferrum ad invicem accedunt; neque enim ulla ibi
tractio eſt, ſed ſtatim atque ferrum eſt intra ſphaeram
activitatis magnetis, vim ab eo mutuatur, & particu­
lae ſtriatae, ab utroque egredientes, ae*rem
interme­
dium expellunt: quo fit, ut ambo ad invicem non aliter
quàm duo magnetes accedant.
Imò etiam ferrum libe­
riùs movetur quàm magnes, quia conſtat iis tantùm
ramentis, in quibus particulae ſtriatae ſuos habent mea­
tus, magnes autem multâ materiâ lapideâ
20
25
Sed multi mirantur magnetem armatum, ſive lami­
nam ferream magneti adjunctam, plus ferri poſſe
ſuſtinere, quàm ſolum magnetem.
Cujus tamen ratio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index