Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1detegi poteſt ex eo, quòd etiamſi plus ſibi appenſi ferri
ſuſtineat, non tamen idcirco plus ad ſe alliciat, ſi vel
minimùm ab eo removeatur; nec etiam plus ſuſtineat,
ſi corpus aliquod, quantumvis tenue, interjaceat:
hinc enim apparet, iſtam majorem ejus vim ex ſolâ
differentiâ contactûs oriri: quòd nempe laminae ferrae
meatus aptiſſimè congruant cum meatibus ferri ipſi
appenſi, & ideò particulae ſtriatae, per hos meatus ex
uno ferro in aliud tranſeuntes, omnem ae*rem interme­
dium expellant, efficiantque ut eorum ſuperficies, ſe
invicem immediatè contingentes, difficillimè disjun­
gantur: jamque ſuprà oſtenſum eſta, nullo glutino
duo corpora meliùs ad invicem poſſe alligari, quàm
immediato contactu.
Meatus autem magnetis non
ita congruunt cum meatibus ferri, propter materiam
lapideam quae in eo eſt; hincque fit, ut ſemper ali­
quantulum ſpatii inter magnetem & ferrum debeat
remanere, per quod particulae ſtriatae ex unius mea­
tibus ad meatus alterius perveniant.
pMirantur etiam nonnulli, quòd quamvis poli ma­
gnetis contrariae virtutis eſſe videantur, ſe tamen in­
vicem juvent ad ferrum ſuſtinendum: ita ut, ſi ambo
laminis ferreis armentur, poſſintfig
ferè duplo plus ferri ſimul ſuſti­
nere, quàm unus ſolus.
Nempe,
ſi AB eſt magnes, cujus polis
adjunctae ſunt laminae CD & EF,
ita utrimque prominentes, ut ferrum GH iis applica­
tum ſuperficie ſatis latâ ipſas tangat: hoc ferrum GH

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index