Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 334 > >|
1tur, ac ſi eſſet immota, minùſque ipſius motus impe­
ditur à contactu magnetis, cùm ei ſic appenſa gyratur,
quàm à contactu Terrae, cùm ſuo pondere illam premit.
20
25
30
Variis modis vis unius magnetis augetur vel mi­
nuitur, alterius magnetis aut ferri acceſſu.
Sed una in
hoc generalis regula eſt, quòd quoties ita ſiti ſunt iſti
magnetes, ut unus in alium particulas ſtriatas mittat,
ſe invicem juvent; contrà autem, ſi unus ab alio eas
abducat, ſibi obſtent.
Quia quò celeriùs & copioſiùs
iſtae particulae per unumquemque magnetem fluunt, eò
major in eo eſt virtus, & magis agitatae, ac plures, ab
uno magnete vel ferro in alium mitti poſſunt, quàm eo
abſente ab ae*re, aliove ullo corpore in ejus locum
conſtituto.
Sic non modò, cùm polus Auſtralis unius
magnetis polo Boreali alterius conjunctus eſt, ſe invi­
cem juvant ad ferrum aliis ſuis polis appenſum ſuſti­
nendum; ſed etiam cùm disjuncti ſunt, & ferrum inter
utrumque collocatur.
Exempli gratiâ, magnes C juva­
tur à magnete F, ad fer-fig
rum DE ſibi conjunctum
retinendum; & vice ver­
ſâ, magnes F juvatur a magnete C, ad hujus ferri ex­
tremitatem E in ae*re ſuſtinendam: poteſt enim eſſe
tam gravis, ut ab eo ſolo ſic ſuſtineri non poſſet, ſi
alia extremitas D alteri corpori quàm magneti C inni­
teretur.
5
10
15
20
25
Sed interim quaedam vis magnetis F impeditur à
magnete C, nempe illa quam habet ad ferrum DE ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index