Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1ſe alliciendum. Notandum enim eſt hoc ferrum, quam­
diu tangit magnetem C, attrahi non poſſe à magnete
F quem non tangit, etiamſi hunc illo multò potentio­
rem eſſe ſupponamus.
Cujus ratio eſt, quòd parti­
culae ſtriatae per hos duos magnetes, & per fer­
rum, tanquam per unicum magnetem, modo ſuprà
explicatob tranſeuntes, aequalem ferè habeant vim
in toto ſpatio quod eſt inter C & F, nec idèo poſſint
ferrum DE, non ſolâ iſtâ vi magneticâ, ſed inſu­
per contactu ſuo magneti C alligatum, verſus ad­
ducere.
5
10
Atque hinc patet, cur ſaepe magnes debilis, aut exi­
guum ferrum, detrahat aliud ferrum à magnete for­
tiore.
Notandum enim eſt hoc nunquam fieri, niſi cùm
magnes debilior tangit illud ferrum, quod detrahit
magnete fortiori.
Quippe, cùm duo magnetes ferrum
oblongum polis diſſimilibus tangunt, unus in unâ ex­
tremitate, alius in aliâ, & deinde iſti duo magnetes ab
invicem removentur, ferrum intermedium non ſemper
debiliori, nec etiam ſemper fortiori, ſed modò
modò alteri adhaeret: nullamque puto eſſe rationem,
cur uni potiùs quàm alteri adhaereat, niſi quòd eum
cui adhaeret, in majori ſuperficie quàm alium tangat.

figpEx eo verò, quòd ma­
gnes F juvet
C ad ferrum DE ſuſti­
nendum, manifeſtum eſt cur ille polus magnetis, qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index