Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
331
332
333
334
< >
page |< < of 334 > >|
1gent, erunt circa magnetes inflexi: ut hîc ſunt lineae
BRVXTia.
Notari etiam poteſt, cùm aliquid limaturae
fig
ferri ex polo, ex. gr. Auſtrali, unius magnetis pendet,
ſi polus Auſtralis alterius magnetis infrà poſiti verſus
illam convertatur, & paullatim ei appropinquetur,
pacto tubuli ex eâ confecti primò ſurſum ſe retrahunt
&sinflectunt: quia ſcilicet eae particulae ſtriatae, quae
per illos fluunt, repelluntur ab aliis quae veniunt à
magnete inferiore.
Ac deinde, ſi iſte inferior magnes
multò potentior ſit ſuperiore, tubuli iſti
&slimatura decidit in inferiorem: quia ſcilicet parti­
culae ſtriatae ex hoc inferiori aſcendentes, impetum
faciunt in ſingulos iſtius limaturae pulviſculos, quos
cùm ingredi non poſſint, niſi per eaſdem illorum ſu­
perficies quibus magneti ſuperiori adhaerent, eos
hoc ſuperiore disjungunt.
Contrà verò, ſi polo Au­
ſtrali ſuperioris magnetis, cui limatura ferri adhaeret,
polus Borealis inferioris obvertatur, haec limatura tu­
bulos ſuos rectà verſus inferiorem dirigit, & quantum
poteſt producit: quia utrimque particulis ſtriatis,
uno magnete in alium tranſeuntibus, viam praebent;
ſed non ideò à ſuperiori ſeparatur, niſi priùs inferio­
rem tetigerit, propter vim contactûs, de quâ egimus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index