Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1paullo antèa. Atque propter iſtam eandem vim, ſi li­
matura, magneti quantumvis forti adhaerens, tangatur
ab alio debiliori magnete, vel tantùm à ferreo aliquo
bacillo, nonnullae ejus partes fortiorem magnetem re­
linquent, & debiliorem, ſive ferreum bacillum, ſequen­
tur: illae ſcilicet, quae majori ſuperficie hunc quàm
illum tangent.
Cùm enim exiguae iſtae ſuperficies va­
ri*ae ſint & inaequales, ſemper accidit, ut quaſdam li­
maturae particulas uni magneti vel ferro, alias alteri
firmiùs jungant.
10
15
20
25
5
10
15
20
5
10
Lamina ferrea, quae, polo magnetis admota, ejus
vim ſuſtinendi ferri multùm auget, ut antè dictum eſt,
impedit ejuſdem vim ferri ad ſe alliciendi aut con­
vertendi.
Nempe lamina DCD impedit ne magnes
AB, cujus polo adjuncta eſt,fig
acum EF ad ſe alliciat aut
convertat.
Jam enim adverti­
mus particulas ſtriatas, quae
progrederentur à B verſus EF
abſque hac laminâ, in eâ reflecti ex C verſus extremi­
tates DD, propterea quòd liberiùs per ipſam quàm
per ae*rem fluunt, ſicque vix ullae ad acum EF perve­
niunt.
Eodem modo quo ſuprà diximusc, paucas à
mediâ Terrae regione ad nos pervenire, quia maxima
earum pars, per interiorem cruſtam ſuperioris Terrae
regionis, ab uno polo ad alium revertitur; unde fit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index